Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4777. 1640 augustus 11. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater charissime, Eo quod nihil nunc abs te habuerim literarum suspicor Amstelodamum te ivisse. Quod si est non dubito, quin et negotium de AnnotatisGa naar voetnoot2 ex consilio D. VossiiGa naar voetnoot3 perfeceris et exquisiveris, ubi sint aut cui data, quae exspecto et amicis promisi exemplaria τῶν τριῶν ἀνωνύμωνGa naar voetnoot4, quibus velim accedant Anglici illius scripti in latinum versi aliquaGa naar voetnoot5. Nam et hoc non a me natum, sed obstetricatum amo. Ad Annotata quae addi velim, misi interdum. Nunc et illud in mentem venit non inutile me arbitrari, ut in ipso fine annotatorum ad XXV Matthaei hoc addatur: Quod si quis veterum hac de re non definitiones, sed dubitationes velit noscere, adeat Hieronymum fine Commentariorum ad EsaiamGa naar voetnoot6. Atrebatum urbem audimus regis esseGa naar voetnoot7. Ad pactiones ventum certi sumus idque postquam multa jam in castris pulveris bellici copia, ut ex ea regius cuniculus propugnaculum urbis moenibus cohaerens ruperat ea vi, ut machinae duae, quae in propugnaculo steterant, in fossam praecipitarentur. II autem die Augusti, quo die scripsiGa naar voetnoot8 carros illos multos in castra venisse, eodem tempore oppugnata a LamboioGa naar voetnoot9 fuerant castra; castellum, quod prope castra Galli habebant captum, receptum a Gallis, captum iterum, receptum iterum; laboratum etiam ab Hispanis fasces in id multas ferentibus, ut fossas implerent. Verum dum haec fervent ab hora tertia pomeridiana in multam vesperam, redierunt Gallorum multi, qui in itinere fuerant; machinae quoque Gallorum in hostes, qui nonnisi duas secum attulerant, ingentem stragem fecere. Gallorum quingenti aut paulo amplius desiderantur; non dubium quin aliquanto plures de Hispanis. Sed Galli, ut historici multi, | |
mortuorum ex hostibus numerum in immensum augent. Exercitus Hispanicus Duacum versus recessit. De Taurinorum urbe videtur res lenta futura. EbrahimGa naar voetnoot10 mortuum esse negat qui hic est chiausiusGa naar voetnoot11. Vale, cum tuis nostrisque omnibus. Tui amantissimus tibique obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 11 Augusti 1640.
Iamjam discimus discordatum inter Atrebates qui sunt in civitate, ea est vetustissima pars urbis, et eos qui in urbe. Tandem tamen nullo apparente auxilio heri sub vesperam intrasse Gallos. Ita omnes hic credunt. |
|