Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4768. 1640 augustus 4. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Gratias habeo, quod editiones nostras curae tibi fore promittis. Scio D. VossiiGa naar voetnoot2 meticulosum esse ingenium. In Annotatis ad EvangeliumGa naar voetnoot3 multa erunt, quae scio aliis non placitura. Id qui vero studeat, nequit vitare. Rogo igitur, ut cum ejus consilio de tota editione constituas cum BlavioGa naar voetnoot4 omnemque moram abrumpas. Velim scire, an et quae ex Anglicano vetustissimo codice manuscriptoGa naar voetnoot5 transmiseram, suis locis addita sint Annotatis. Miror vero nondum ad me venisse τῶν ἀνωνύμωνGa naar voetnoot6 exemplaria; quod quamdiu non fit, fidem meam apud amicos liberare non possum. Vides, quamdiu in eo Blavii cessaverint. Scripti AnglicaniGa naar voetnoot7 quaedam exemplaria addi velim vel seorsim ad me quamprimum mitti pretio, si opus est, persoluto. DidericusGa naar voetnoot8 damno edoctus erit posthac, ut spero, in suis servandis diligentior. Opto illi iter nimis diu dilatum tandem prospere cedat. Maximus filiorumGa naar voetnoot9 cum D. DegenfeldioGa naar voetnoot10 est in castris ad urbem Atrebatum. Ubi primum discesserat, ad me scripsit, respondiGa naar voetnoot11 benigne valde, ex eo nullas ab ipso literas accepi. Societati Indicanae semper optime volui, tum quod in ejus negotiis multum fui versatus, tum quod inter ejus magistros multi sunt nobis benevolentesGa naar voetnoot12. Quare venisse sospites ejus naves gaudeo optoque, ut cum Anglis controversia moderata transactione finiatur. Apud urbem Atrebatum obsidio in bona est spe, si panes sint in castris, qui jam diu valde sunt cari, nunc et deficere incipiunt, deinde si ibi sit bellicus pulvis, sine quo moenia nec verberari ad ruinam nec cuniculis disjici possunt. Quid ea de re futurum sit, dubitamus; nam et rexGa naar voetnoot13 multas vias tentat obliquas ex longinquis urbibus, ut hostem fallat, et cardinalis Hispanus se, ut id prohibeat, propius Gallica castra premit. Apud Taurinos itidem res incertae sunt. LeganesiusGa naar voetnoot14 ex montibus Transpadanis castra Gallica machinis verberat. Esuriunt strenue ubique, nam in Leganesii castris miles victitare dicitur binis in diem pugillis fabarum. In castris ibi Gallicis magna itidem est rerum penuria insessis itineribus. Ab Hispanis castris non longe ab urbe Atrebatum multi ob famem transfugiunt. Ita jam milites, qui de parandis opibus certare solebant, de pane quaerendo certant. Etiam apud Banerium quibus nunc quidem est in locis non diu suppetet militis et equorum alendorum copia. | |
Vale, mi frater, et nostras ἔϰδοσις diligenter cura nosque de singulis fac certos. Tuus semper toto animo frater
| |
4 Augusti 1640.
Mitto iterum aliquid a MarinoGa naar voetnoot15 et responsum a me, ut ordinem eorum, quae nunc disputantur, intelligas. Iam nunc nuntium accipimus DCCC carros panibus et pulvere bellico onustos venisse in castra die 3 hujus mensis, cum nocte praecedente discessissent Dorlano. Hostis praelium ausus non est contra XVI millia, quae habebat secum HaleriusGa naar voetnoot16 et decem millia, quae obviam e castris duxerat MilereiusGa naar voetnoot17. Ita brevi urbs illa speratur Gallorum fore. Post id audivimus, cum exiisset castra Millereius, castra ab hoste fuisse oppugnata multumque fusum sanguinis. De urbe Taurinorum difficilior est conjectura. Defenditur enim septem millibus militum, totidem oppidanis bene armatis. Habet farinam et frumentum ad sesquimestre tempus. HarcurtiusGa naar voetnoot18 bonum habet exercitum ad XVIII millia et supplementa exspectat, sed multum aegrotatur in ejus castris. Leganesius XII millia habet, sed militem exspectat et a Mediolano et a Neapoli. |
|