Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4769. 1640 augustus 4. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Princeps electorGa naar voetnoot2 tandem coram orato, ut sibi hac in re faveret, cardinali per eum a rege impetravit plenam eundi, quo vellet, libertatem manente interim scripto illo penes regem, quod in carcere signavit princeps elector, in quo illud inter alia continetur polliceri ipsum nihil se facturum contra regis commoda. Narravit haec mihi princeps elector magno cum gaudio huc reversus addiditque in Hollandiam se cogitare ibi exspectaturum, donec Scotici motus sedentur. Cum intellexissem et Angliae et Daniae regem ad ipsius restitutionem aliquam laborare velle in GermaniaGa naar voetnoot3, monendum censui, ne eis regibus eorumve alteri faciat de suo negotio transigendi potestatem liberam; alioqui fieri posse, ut non magna re accepta contentus esse cogatur, quare salvum ipsi esse debere, quae offerentur, acceptandi vel non acceptandi arbitrium. Respondit vero plane ita sibi esse constitutum: velle autem et caesarianos et Bavaricos non in ordinum conventu neque cum de generali ante actorum oblivione agetur, sed seorsim Palatinum negotium tractari. Sibi autem videri satius suam causam non separari ab aliorum causis et tractari eam omnibus principibus consciis; quam sententiam et ego probavi, sic tamen, ut dicerem, quocunque modo suum consequi posset, gratam id reginae nostraeGa naar voetnoot4 fore. Utile autem et elector et ego futurum existimabamus, si regina nostra scriptis ad Galliae regem literis ostendat gratum sibi esse, quod regis beneficio libertatem elector receperit rogetque regem, ut porro Palatinae domui fautorem se praebeat. Sperat elector ab Angliae rege, qui ad Galliae regem pridem nihil scripsit, impetrare se posse paris argumenti literas misso quodam suorum in Angliam cum | |
literis suis id rogantibus. Dixit electori rex hujus anni proventum sibi felicem fore, quantum augurari liceret, trium urbium acquisitione. Earum trium una se jam potitum, Brissaco. Hoc ideo dicit, quia egresso ErlachioGa naar voetnoot5 ad demetendos agros ad Hohentvilam usque, ubi et Engam cepit et caesarianos quosdam, qui a locis circa Constantiam venerant, cecidit partemque eorum cepit, HatstenioGa naar voetnoot6 autem itidem egresso velut ad curandam valetudinem, OssenvilliusGa naar voetnoot7 solus jam urbem regit. Dicuntur autem et Erlachius et Hatstenius baronatus a rege accepisse in praemium operae, Erlachius praeterea lucri multum facturus ex messe, quam Gallis magno venditurus est. Cardinalis Hispanus castra sua rursum transtulit ad Aubiniacum et montem S. Eligii, ubi considet cum XX millibus, ceteris decem ferme millibus hic illuc discursantibus. In castris Gallicis ad urbem Atrebatum valde carus est panis, pulveris praeterea bellici non ea copia, quae ad ruinas murorum faciendas aut ad implendos cuniculos sufficiat. Rex famam sparserat se palam magno cum agmine traducere velle, quae opus sunt. Sed et id fallendo hosti repertum creditum, consilium autem regis esse, ut diversis exGa naar voetnoot8 locis noctu furtivisque itineribus travectionem per particulas curet. Id si bene succedat, brevi Gallorum ista urbs erit. LeganesiusGa naar voetnoot9 trans Padum se recepit rescisso ad Monticallerium ponte; ex iis locis multo machinarum jactu castra Gallica infestat, ut ex nac parte districtis nonnihil Gallis ex urbe eruptiones prosperius fiant; credunt autem Galli Thomam principemGa naar voetnoot10 metuentem, ne urbis aliquando captae fiat accessio, cum equitibus illis, qui postremo proelio subter urbem consederunt, in urbem autem famis augendae metu recepti non sunt, exitum sibi quaerere. Controversiae pontificis cum Gallis et cum EtruscoGa naar voetnoot11 compositae sunt, cum Lucensibus manent. De morte sultani EbrahimiGa naar voetnoot12 rumores spargunt Veneti; qui si veri sunt, nihil erit chiausioGa naar voetnoot13 quod hic agat; successio autem ex veteribus pactis dicitur devolvi ad chamum Tartarorum PrecopensiumGa naar voetnoot14. Si is concorditer recipitur, firmius erit quam ante validiusque illud imperium. At si purpurati regni Turcici se opponunt et sibi quisque magnitudinem parant, posset lacerari id imperium ac sic ingens in id aditus christianis fieri. Itali principes, ut mihi a compluribus dictum est, ita judicant, ubi exire cum Gallia foedus coeperit, benignam occasionem honestae pacis Suedis se aperturam. Sicut Lunemburgici et viduae HassicaeGa naar voetnoot15 contra imperatorem arma bonas nobis spes praebent, ita BanneriiGa naar voetnoot16 exercitus multum attritus inopia commeatuum ac pabuli et non bene succedentia, quae ipsi a LongavillanoGa naar voetnoot17 data sunt consilia, sollicitos nos habent. Multi Hispani ex castris cardinalis Hispani ob famem elapsi per Galliam in patriam redeunt et in Leganesii exercitu miles binis pugillis fabarum in diem victitat. Ita nunc ubique non minus cum esurie quam cum hoste certamen est. | |
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, res Suedicas sub tuae Sublimitatis tutela promoveat detque bonam christianis pacem. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 4 Augusti 1640.
Iam nunc multa discimus de obsidionibus urbium duarum. Nam in castra ad urbem Atrebatum pervenerunt DCCC carrorum die mensis hujus tertio, qui media nocte Dorlano abierant deducente HalerioGa naar voetnoot18 cum XII millibus peditum, tribus equitum obviam ei profecto MilleraeoGa naar voetnoot19 cum VI millibus equitum, peditum quatuor, hoste proelium non auso, cujus rei causam quidam putant, quod exercitum suum imminuerit cardinalis Hispanus missis sex ferme millibus ad disturbandos conatus principis Arausionensis, cum in castra jam pulveris satis venerit et machinis et cuniculis urbs impetita non diu resistet, quanquam lunatorum operum duorum extra portam alterum recuperasse oppidani dicuntur. De urbe Taurinorum nihil certi promittit HarcurtiusGa naar voetnoot20, habet ipse XVIII ferme millia et VillaregiusGa naar voetnoot21 jam prope ad eum accessit exspectanturque et e Delphinatu milites. Annona in castris ejus bona est. Leganesius XII ferme habens millia ea partim ad Novam Astam disposuit partim in colle, quem Padus ab urbe dividit. In eo exercitu minus commode vivitur itaque plurimi transfugiunt. In urbem nuper, cum pugnaretur, venere mille quingenti pedites, equites nongenti, sunt ibi milites nunc ferme septies mille et totidem ex oppidanis armati, farina et panis ad sesquimensem sufficit, pulveris an satis habeant, dubitatur. Voluit die 24 Iulii non princeps Thomas, ut fuit existimatum, sed Carolus de GataGa naar voetnoot22 cum equitibus ferme quingentis ob pabuli, ut creditur, inopiam ex fossa urbis, ubi se tenebat, per loca Gallis insessa perrumpere; verum a Gallis illi repressi, trucidati, mersi in Doria amne, ducenti capti sunt; triginta ferme perrupere, pars retro in urbem rediit. Nuntio pontificioGa naar voetnoot23, ut urbe exiret, permittere Harcurtius noluit dicens eum in urbe utiliorem fore. Ceterum in Harcurtii castris multi sunt morbi, qua de causa tribunorum octo jus discedendi impetrarunt, milites septingenti vulnerati sunt a suis ipsis musquettis, quod eae non bene fabrefactae essent. Pecunia ad Harcurtium e Gallia missa est. TheatinusGa naar voetnoot24 quidam monachus arcanas ad regem Galliae literas perferens a Genua non longe ab urbe jussu generalis suiGa naar voetnoot25 et senatus Genuensis permissu captus fecit, ut multa Galliae arcana Hispanis patescerent. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot26 cum sua classe apud Finale est, ut commercia inter Hispaniam et Italiam turbet simulque impediat, ne miles a Neapoli Mediolanum missus illuc appellat. TrivultiusGa naar voetnoot27 a Mediolano millia aliquot Leganesio adducit. Controversia, quam legatus GallicusGa naar voetnoot28 Romae habuit, ita composita est, ut qui ejus stabulo praefectumGa naar voetnoot29 occiderat, veniam ab eo sit petiturus, judex autem, qui eum damnaverat, amissurus dignitatem. | |
Foedus inter pontificem et Venetos ad tuendos fines ictum est. Chiausius Turcicus ex Gallia cogitat ire ad Anglos et Batavos Ebrahimi, si modo is adhuc vivit, nomine. Audimus jam nunc cum Milleraeus exesset suis castris, castra ab Hispanis oppugnata multumque fusum sanguinis. Exspectamus certiora. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|