Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4781. 1640 augustus 13. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Valde me juvat ea intelligere, quae de obsidione Taurinensi et Atrebatensi scribisGa naar voetnoot2, et de hac quidem, quanquam tu certiora scire possis, hoc tamen addam quosdam hic Ant- | |
verpia accepisse litteras testantes totam jam se spem de liberanda ea urbe abjicere, cum Antverpiae in veteri coquina cerevisiae evenerit, ut feles aliquot parvulae a gliribus sint comesae; itaque jam impletum videri oraculum, quod portae Atrebatensi est insculptumGa naar voetnoot3. Hoc quamvis fabulosum videri possit, tamen vel excitandi risus causa non praetereundum duxi. Interea, cum sciam senatorem ReygersbergiumGa naar voetnoot4 jam ruri esse neque ad te scripturum, adjiciam et illud principemGa naar voetnoot5 cum aliquot diebus munitionibus ad Geldriam extruendis operam dedisset, tandem nimia aquarum vi fuisse impeditum, quominus urbem circumvallaret, atque ita ab obsidione rejectum; ajunt quidam marchionem LedaeGa naar voetnoot6 cum decem millibus haud ita longe ab ista urbe abfuisse, praesidium vero in urbe sex circiter millium atque ideo principem se in tantum discrimen dare noluisse. Illud constat, cum nostrae reducerentur copiae, hostem in ultimos milites impressionem fecisse, centum et amplius cecidisse, duos turmarum ductores cepisse, qui jam redemtionis pretio persoluto ad nos redierunt. Nunc princeps ad Renobercam est et rursus naves aliquot Neomagium evocasse dicitur, ita ut jam omnibus nova in Brabantiam aut Flandriam expeditio in ore sit. Mihi credibile vix fit, ut post bellum tribus locis infeliciter illatum hoc anno magni aliquid ex his partibus sperari debeat, sed Gallica arma, qua fieri potest, nobis juvanda sunt. Illud sane pessimi exempli est, quod naves novem, quae in Norvegiae portu in onerandis lignis erant occupatae, a Duynkerkanis inde extractae sunt et intra praesidia deductae forent - scis enim eas non solere armari -, nisi aliquot e nostratibus navibus obviam factae eas hosti eripuissent captis insuper sexaginta Dunkerkanis, quos inibi repererunt. Rex Daniae id eo pacto excusare fertur, quod dicat nostros aliquando ex suis portibus Dunkerkanos extraxisse, sed id an verum sit, nescio. Tum et hoc minus placet, quod Anglica navis ante portum Hellevoetiacum in anchoris constituta, vicethalasso nostroGa naar voetnoot7 ausa fuerit interdicere, ne se praesente insignia Batavica explicaret, cui tamen mandato, ut insolito et plane insolenti, paritum non est neque contra tetendit Anglus, cui satis fuit verbis hoc quidem tempore intentionem suam testari, forte et factis ubi melior se dederit occasio, non abstenturus. Jam nunc audio praeter octo priores, duas praeterea naves IndicasGa naar voetnoot8 feliciter appulisse, ita ut jam ejus Societatis res optimo sint loco, quod tibi gratum fore scio. Ad alia ut veniam, ego perendie Amstelodamum cogito ibique de editione tuorum AnnotatorumGa naar voetnoot9 agam cum BlaviisGa naar voetnoot10 et te de omnibus proxime, ut spero, reddam certiorem. Prodierunt his diebus orationes Cunaei et consilium illud de postliminio apud amicum communemGa naar voetnoot11, quibus subjunctum est tuum in Cunaeum carmen, item senatoris | |
Foresti, Staecmanni Frisii, Salmasii, itemque meum et filii Petri non repetitis eorum laboribus, qui post orationem VorstiiGa naar voetnoot12 legi possunt. Plura jam non addam, nisi quod uxor tuaGa naar voetnoot13 se itineri parat et quod DidericusGa naar voetnoot14 jam, ut spero, recte Casseliam pervenerit; ita sperare nos litterae Minda ad nos datae jubent. Deus optimus maximus te diu nobis et reipublicae christianae ac litterariae servet incolumem. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae Comitis, XIII Augusti 1640. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 21 Aug. |
|