Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4767. 1640 augustus 4. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Spe melius successit principi electoriGa naar voetnoot2 iter ad regem et cardinalemGa naar voetnoot3. Nam hoc suadente, illo imperante, recepit eundi, quo velit, libertatem nullo vinculo ultra obstrictus, nisi illo, quo cum in carcere adhuc esset promisit se rebus Galliae non nociturum. Id enim scriptum rex retinet. Propositum autem est principi electori non in Angliam ire, quod neque bello se isti immiscere aveatGa naar voetnoot4 neque ad pacem gratam putet suam fore operam, sed in Hollandiam atque ibi opperiri, quid pro se facturi sint Angliae Daniaeque reges retenta tamen sibi, ut Excellentia vestra prudenter monuit, libertate ea, quae agentur, rata vel irrita faciendi. Caesariani et Bavarici volunt seorsim extra conventum extraque communem causam eorum, quorum securitati per anteactorum oblivionem consulendum erit, Palatinum tractari negotium. Ipse vero elector optat, quod haud dubie rectius est, suam | |
causam communiter cum caeterorum causis et quidem in ipso conventu ad spem aequae concordiae provehi. Oravit praeterea elector per literas Angliae regem, ne grave ducat ad regem Galliae, quod pridem non fecit, scribere gaudiumque de principis electoris libertate testari ac eum rogare, ut posthac Palatinam domum sua benevolentia complecti velit. Pares literas a regina nostraGa naar voetnoot5 me consecuturum spero nihil ardentioribus votis exoptans quam videre istam domum relocatam in statum meliorem. De Scoticis motibus, quo sint erupturi, admodum incertum esse video. Dicitur KingiusGa naar voetnoot6 in Dania militem scribere, cum quo vecto navibus in Scotiam exscendat. Militem interim regium nondum factum ad disciplinam ipsis Anglis gravem esse non miror. Si haec aliaque incommoda animos ad concordiam reducere poterunt, erit quod illis gratulemur. Valde autem mihi placet, quod de pertricoso isto negotio Ambonensi rex Angliae BoswelloGa naar voetnoot7 potestatem fecit pacificandi, ut, si id successerit, de legato illuc mittendo cogitare dicitur. Societas Indica in Batavis tam bene onustarum navium felice ac prope desperato reditu ditata summam rerum suarum jactu aliquo servare poterit. Brisaci jam OssenvilliusGa naar voetnoot8 plane dominatur Erlachio egresso ad demetendos agros et HatsteinioGa naar voetnoot9 ad curandam valetudinem. Itaque rex inter hujus anni capturas etiam istam urbem numerat. Urbis Atrebatum obsidio bene procedit, si satis et panis, qui carus valde hactenus fuit, nunc autem et deficere incipit, et pulveris ad verberanda aut per cuniculos disjicienda moenia in castra pervenire possit. Videntur autem Galli id ut fiat curaturi non aperta vi, ut rumorem sparserant fallendo hosti, sed ex variis urbibus etiam longius dissitis furtivo itinere. Id ipsum ut impediat, cardinalis Hispanus propius se castra Gallica locavit ad Aubiniacum et S. Eligii montem cum viginti millibus, decem quae restant millibus ad faciendos excursus hic illic dispositis. Id quomodo exiturum sit, exspectamus. Caeterum apud Hispanos etiam esuriri testantur multi ejus gentis, qui quotidie illis castris desertis per Galliam in Hispaniam sibi iter quaerunt et famem non verbis nudis, sed et vultu et edendi siquid detur aviditate testantur. Sic et in LeganesiiGa naar voetnoot10 castris audimus dure victitari. Plerosque militum binis in diem fabarum pugillis pasci. Leganesius autem nunc trans Padum se recepit; inde machinis castra Gallica lacessit. Id autem facere creditur, ut principi ThomaeGa naar voetnoot11 cum equitibus illis sexcentis qui, cum postremo pugnatum est, subter urbem se recepere, aliqua perrumpendi et sic obsidionis ultima evitandi det occasionem Gallis non minus principis illius quam urbis capiendae avidis. De EbrahimiGa naar voetnoot12 morte famam jaciunt Veneti; quae si vera est, multum referet, unusne aliquis ipsi successurus sit, quem plerique futurum putant ex pacto Tartarorum ad Euxinum principemGa naar voetnoot13, an vero futurum ut praefectorum certamine laceretur imperium. Pontificis controversiae et cum Gallis et cum EthruscoGa naar voetnoot14 plane resederuntGa naar voetnoot15. Lucensium controversia manet. Scripta eorum legi cum voluptate, usu impetrato ab | |
eo, qui solus ea habebat, Ethruscas res hic agenteGa naar voetnoot16. De Salgasio SomosaGa naar voetnoot17 inquiram. Pro BannerioGa naar voetnoot18 non frustra sollicita est Excellentia vestra. Tum vero et MelandriGa naar voetnoot19 missionem postulantis consilium quas causas habeat, miror. Batavis, ut video, res mari quam terra procedunt melius eaque, si sapiunt, praecipua illis cura esse debet; quanquam etiam terra hoc ipso anno magni aliquid post tot irrita tentamenta a principe Arausionensi exspectare Gallia jubetur. Operae pretium erit intelligere, quid facturus sit HepiusGa naar voetnoot20. Dabo et operam ut videam canones AnglicanosGa naar voetnoot21. Discimus jam nunc DCCC carros nocte inter secundum et tertium hujus mensis Dorlano profecta venisse in castra ad Atrebatum urbem deducente HallerioGa naar voetnoot22 cum XII millibus peditum, III equitum, obviam ei progresso MillereioGa naar voetnoot23 cum VI millibus equitum, peditum quatuor. Hostis ad praelium venire non est ausus, forte quod pars ejus militis abierit ad prohibendos principis Arausionensis conatus. Nunc cum panis pulverisque satis sit in castris brevi speratur urbs Gallorum fore. De Taurinorum urbe nihil certi affirmat HarcurtiusGa naar voetnoot24. Defenditur urbs VII millibus militum, totidem armatis oppidanis; farina et panis in sesquimestre tempus sufficiunt. Erumpere voluit die 24 Iulii non princeps Thomas, ut putabatur, sed Carolus GataGa naar voetnoot25 cum equitibus quingentis. Sed eorum ducenti a Gallis capti sunt, mersi in Doria multi, alii in urbem refugerunt. Nuntio pontificioGa naar voetnoot26 exitum ex urbe permittere Harcurtius noluit. Sed in ejus castris multum aegrotatur multique tribuni propterea jus abeundi impetravere. Habet jam XVIII millia Harcurtius et supplementa sub VillaregioGa naar voetnoot27 non longe aberant. VeniuntGa naar voetnoot28 illi et ex Delphinatu milites. Leganesius putatur ultra XII millia non habere. Sed TrivultiusGa naar voetnoot29 ei a Mediolano tria millia adducit. Et ex regno Neapolitano collectae copiae sperant ad Finale posse transvehi. Sed in eo mari, quod ad Finale est, classem jam habet archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot30, ut et transvectiones istas et commercia inter Hispaniam Italiamque impediat. Rumor est in urbe eo ipso tempore, quo exierat Millereius, castra ab hoste fuisse oppugnata multo utrinque sanguine. Certiora exspectamus. Deus Excellentiae vestrae in publicis privatisque negotiis faveat. Excellentiae vestrae perpetua observantia
| |
Lutetiae, 4 Augusti 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Hago 8/18 Aug. 1640. |
|