Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4736. 1640 juli 14. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Satis pertinaciter adhuc mala fortuna persequitur domum Palatinam ejusque caput principem electoremGa naar voetnoot2. Ut promisso in Gallia manendi liberaretur, obtinere non potuit perstante rege in responso, quod nuper ei datum est. Ad alterum, an gratum habiturus sit rex, si ad comitatum ejus elector veniat, nihil respondetur. Quin ad conventum Germaniae mittatGa naar voetnoot3 pro suis rebus elector, rex non impedit. Sed non immerito metuit elector, ne si quem mittat is ad conventum loqui non sinatur. A rege Angliae quominus magni aliquid speretur, obstant ea, quae Excellentia vestra prudenter suggerit. Intellexi, quod nesciveram, nunquam hactenus regi Hungariae nomen imperatoris datum ab Angliae rege. Putat comes LicestriusGa naar voetnoot4 posse aliquem ab Anglia mitti et dari nomen imperatoris Ferdinando sub testatione, ne quid ob id causa Palatini deterior fiat. Ego malim regem Angliae perstare in proposito non dandi nominis, donec idGa naar voetnoot5 concedendo aliquid vicissim obtinuerit | |
pro Palatino. Poterit interim rex Angliae adGa naar voetnoot6 Germaniae principes scribere pro Palatino. Poterit etiam rex Daniae per suos legatosGa naar voetnoot7 idem negotium commendare, sed expediret aliquem electori fidum istis legatis aut interesse aut adesse. Vidua quoque HassicaGa naar voetnoot8 libenter, siquid potest sua auctoritas, contribuet. Valde doleo si, ut videtur, Scoticae istae controversiae Martem habiturae sunt arbitrum; doleo etiam, quod episcopi nimium intendendo potentiae suae nervos odium sibi potius quam amorem populorum pariunt regemque ipsum faciunt minus quam esse deberet et esse meretur amabilem. Canonas novos XVIIGa naar voetnoot9 nondum vidi, sed videre desidero. Audio multa in illis esse contra pontificios. Exspectabimus felices nuntios de adventu classis ab India et Dunquercanis mari ejectis. Ad Hulstum quae geruntur, hic non placent nec absunt iniquae interpretationes. Cardinalis Hispanus non longe ab exercitu Gallico suumGa naar voetnoot10 habet, XXXII ut fama est millium. Multum pugnatur quotidie et RanzoviusGa naar voetnoot11 acceptis vulneribus non sine periculo aegrotat. Pars Hispanorum ad Guisiam se ostentat, si forte eo metu abstrahere partem a Gallico exercitu possent. Obsidio non male procedit, sed crescens indies hostium exercitus rem peritorum judicio aliquanto quam prius putabatur, incertiorem facit. Tum vero pro HarcurtioGa naar voetnoot12 non sine causa solliciti sumus. Venere Pinerolum tria millia e Montisferrato, sex alia e Languedocia eodem eunt et alia manus sub VillaregioGa naar voetnoot13. Sed a Pinerolo ad castra non video qui venire possint nisi depulso hoste, qui media loca insidet, quod nec difficultate, nec periculo vacat. At praefectus CasalisGa naar voetnoot14 Montiscalvi oppidulum cepit, arx penes Hispanos manet. Gallicae naves longae in mari jam sunt, non et aliae. BanneriumGa naar voetnoot15 audimus consilium redeundi in Bohemiam mutasse rogatu LongavillaniGa naar voetnoot16, qui Bannerio propius manente sperabat facilius se a Gallia supplementa accepturum velut instante praelio simulque vias sibi tutiores fore, ut, quas in superiore Hassia habebat, machinas inde abduceret. Verum censent armorum periti neque subsisti sine malo posse in locis, ubi commeatus et pabula consumpta essent, neque faciles captu tam propinquo tamque valido hoste urbes, per quas iter ferretGa naar voetnoot17 aut ad superiorem Palatinatum aut ad Moenum adsita. Tum vero Longavillanus de supplementis illis multum falsus est suae spei. Nam et SmidsbergiusGa naar voetnoot18 et alii, qui ducturi ea supplementa dicebantur, omnes a rege vocati sunt ad exercitum, qui Atrebatum urbem obsidet. Nunc audimus Longavillanum se recepisse ad suos, quos Fridbergae reliquerat, atque ita discessisse Gallos a nostris. Ubi coiturus et quid nobis pariturus sit iste novus Germaniae conventus, cognoscemus perlibenter. HeppiusGa naar voetnoot19 quaedam a Gallis sibi data, sed sub nomine CroiacaeGa naar voetnoot20, cui inservit, Norimbergensi conventui obtulit. De Bavaro apparet quidem Gallis, quod pri- | |
dem apparere debuerat, divelli eum ab imperatore non posse. Sed Palatina navis semper ad Angliae scopulos adhaerescit. Praeter Hetruriae ducemGa naar voetnoot21, etiam Hispanus tutelam suam contra pontificem promisit Lucensibus. Causa controversiae est, quod episcopus LucensisGa naar voetnoot22 familiam suam diu noctuque armatam vult incedere contra leges civitatis, quibus teneri non vult. Liber jesuitaeGa naar voetnoot23 nondum huc venit. Sed multi legum ac canonum in Italia periti pro Lucensibus respondent. Verum est, quod notat Excellentia vestra saeculum nostrum prioribus esse perspicacius. Sed simul etiam locorum quoddam discrimen observo. Galli et Veneti satis bene semper jura sua tutati sunt; etiam Hispani, ut ex Marianae historiaGa naar voetnoot24 et ex novis libris Salgasii SomoraeGa naar voetnoot25 cognosco. Germania illis a Roma ventis magis fuit agitata partim ob jus illud, quod in approbanda electione imperatorum pontifex pro Italia sibi vindicat, partim quod episcopi magnis possessionibus ac principatibus validi saepe Romam magis quam patriam suam respexerint. Sed habebit etiam Romana ista potentia suam παραϰμὴν, quae magis magisque videtur accedere. Die Lunae proximo alii commeatus iterum mittentur in castra ad urbem Atrebatum. Hactenus omnia ibi modice vaeneunt. Machinae urbem verberant LX, mittuntur et aliae. Hostis tamen aliquid molitur, maxime per equitatum, quem egregium habet ad XIIGa naar voetnoot26 millia. Deus cuncta bono dirigat christiani orbis Excellentiamque vestram diu eidem bono servet. Excellentiae vestrae perpetuo observantiae
| |
Lutetiae, 14 Iulii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Hagae 11/21 Iulii A.o 1640. |
|