Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4776. 1640 augustus 11. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Princeps electorGa naar voetnoot2 quomodo libertatem receperit, scripsi antehacGa naar voetnoot3 Excellentiae vestrae. Is nunc navem ab Anglia exspectat, qua in Batavos transeat. Videbimus jam, quid pro ipso facturi sint Anglus ac Danus. Velit elector regem Angliae, si cum Gallia non potest, cum Suedia in foedus aliquod venire. Et ego id velim, si modo Suediae decretum est in bello permanere et siquid ad id bellum conferre velit rex Angliae quod tanti sit, quanti id quod a nobis cupiat stipulari. De rebus Scoticis judicare rectius poterimus, ubi redierit LodoniusGa naar voetnoot4 et apparuerit, quid moliatur KingiusGa naar voetnoot5. Pecunias, quae in moneta erant in Anglia, liberatas audio, sed pro eo beneficio multas regi pecunias datas mutuas sub hypothecis. | |
Canones AnglicosGa naar voetnoot6 nondum vidi. Versus, qui capita continent, breves sunt ideoque obscuri. Eam, quae facta nuper fuit inter BanneriumGa naar voetnoot7 et socios, conjunctionem video plus dissidiorum et simultatum quam boni fructus attulisse. Et hic rumor sparsus fuit clam cum imperatore de conditionibus agere Bannerium. Ego autem strenue id refello. Quo die MillereiusGa naar voetnoot8 exierat obviam carris cum HallerioGa naar voetnoot9 venientibus, LamboiusGa naar voetnoot10 castra Gallica oppugnavit eam ad partem, quam curabat RanzoviusGa naar voetnoot11: castellum castris praejacens bis cepit, bis eo ejectus est, quia jam pars quaedam copiarum Gallicarum ab itinere redierat. Frustra quoque laboratum ab Hispanis, ut fossas implerent fascibus, ut sic in castra penetrarent. Pugnatum per horas ferme quatuor. Gallorum occisi quingenti, Hispanorum plures. Horum exercitus Duacum versus se retulit. Galli autem jam suppetente pulveris bellici copia impleto cuniculo disjecerunt propugnaculum quoddam urbis moenibus cohaerens ea vi, ut machinae duae, quae in propugnaculo steterant, in fossam disjectae sint. Sic patente in urbem aditu territi oppidani, quorum vires quam praesidii majores sunt, rem deduxere ad pactiones atque adeo jam Gallos potiri urbis fama hic est. De Taurinorum urbe utinam idem sperare liceat. Sed magnum in urbe praesidium et alimentorum satis faciunt, ut lentum id sit negotium. Interea LeganesiusGa naar voetnoot12 cum machinis quinquaginta non parum damni dat castris. A principe Arausionensi adhuc aliquid exspectamus et res maris adeo prosperae addere animos Batavis debent, tum ut mare tueantur, tum ut terra etiam ostendant non deesse sibi constantiam. De Leodio nihil aliud hic audio quam manere pacemGa naar voetnoot13. Arcta mandata, quae habent legati BataviciGa naar voetnoot14, et a bello in imperatorem profitendo aversus Batavorum animus, tum vero pendens adhuc in Suedia de foedere GallicoGa naar voetnoot15 deliberatio faciunt, ut ex legatione ista nihil magni sperem. Polonia suis adhuc motibus involuta est, ut video; tum vero habet, quod metuat a Turca. Nam de EbrahimiGa naar voetnoot16 morte falsam esse famam affirmat qui hic nunc est chiausiusGa naar voetnoot17. In Catalonia audio consedisse omnia rege populi magis quam militum facta probante et praefectumGa naar voetnoot18 dante, quem optavit populus. Sic interdum aliquid largiendo summa retinetur. Video ubique in hac urbe credi - nam exploravi quantum fieri potest propter experientiam falsorum rumorum - heri sub vesperam Gallos in possessionem ivisse urbis | |
Atrebatum, quod sane magnum est. Nam cetera ejus regionis aut hyeme aut si qua sunt firmiora vere venturo accedent. Preces ad Deum meas cum Excellentiae vestrae precibus ad pacem bonam conjungo addoque eas, quas semper, pro Excellentiae vestrae bona valetudine ac rebus prosperis fundoGa naar voetnoot19. Excellentiae vestrae perpetuo observantiae
| |
Lutetiae, 11 Augusti 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hagae 8/18 Aug. A.o 1640. |
|