Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1884. 1633 oktober 15. Aan J. de CordesGa naar voetnoot1.Foeneratorem me improbum facis, senex optime, qui missos ad te libros tam ingente usura persolvis. Respondere nolui antequam, quae misisti, omnia legissem, ut hanc saltem tot tuis beneficiis redderem gratiam. De Gulielmo de Sancto AmoreGa naar voetnoot2 legeram multa apud multos; nunc ipsius sententiam verbis ipsius et quae ei evenerunt fido relatu cognoscere voluptas mihi fuit. Video virum fuisse magnanimum jura eorum, qui praepositi sunt ecclesiis, acriter tuentem, theologiae, quantum eo tempore esse potuit, gnarum. In tot illis scriptis Aurelii et IesuitarumGa naar voetnoot3 duo video esse disputationis capita, alterum principale, alterum accessorium. Principale est, An religiosi, quibus a pontifice permissum est populum alloqui, audire exomologeses, id facere possint inconsultis ubi sunt episcopis, et sine eorum permissu. Hac de re si antiquitatem sequimur, res est expedita. Nam ista facere est episcopi aut eorum, quibus id episcopus conscio, ut mos antiquus habet, presbyterio permisit. Permissum autem interdum et laicis docere OrigenisGa naar voetnoot4 aliorumque nos docent vetera exempla. Monachorum ad hoc nullus usus antiquitus, quod solitudinis promissores coetus omnes, quantum fieri posset, defugere deberent, ut vitam agerent nomini suo respondentem, quod esse plangentium, non docentium, docemur ab HieronymoGa naar voetnoot5. Si tamen in aliquo praeter pietatem ea apparerent, quae populo docendo valde conducerent nec alii facere pares reperirentur, episcopalis functio tanti semper privilegii in ecclesia fuit, ut monachum a monachismo, id est vita illa segrege, absolveret, quia scilicet majus est jus ecclesiae in nos quam nobis in nosmetipsos. Atque id in Graecis ecclesiis in hunc diem frequens est. Monachis vero, qui monachi maneant, ista concedere nec certis tantum personis, sed societatibus integris, novum est et latinum. Recte tamen monet AureliusGa naar voetnoot6, ubi auctoritatem habent concessiones tales, certe ita interpretandas, ut quam minimum detrahant de more veteri, de canonibus pridem receptis; ac provide ista facere sinantur vitae monasticae rei, ubi episcopus eos invitaverit. Sed hoc tamen non possum non addere: si tale sit episcopi Romani in ecclesias omnes imperium adeoque indefinita jurisdictio, qualem disputans pars utraque videtur non agnoscere tantum, sed et certatim deferre, ei potestati cum multa insint majoris ponderis, non videre me, quomodo eximi possit jus id faciendi, quod episcopi facere possent, indulgendi scilicet monachis instruere populum, peccata expiare. Datis enim, quae illi detrectare non possunt, non video, quid in tali quaestione aliud responderi possit quam eccum quod Caesarum quendamGa naar voetnoot7 ad omnes juris quaestiones responderi voluisse | |
legimus, cum omnia ad suum oraculum remitti vellet. Interim Iesuitarum artes sub jactatione paupertatis divitias captantium, sub nomine pontificiae authoritatis suae Societatis laxam libertatem vivis coloribus depingi forte non abs re fuit. Altera, quae ex transverso incidit quaestio, de eo est, quod sacramentum confirmationis appellant. Mihi legendo compertum est manuum impositionem caeremoniam fuisse Iudaicam usurpatam non lege ulla divina, sed moribus, ubicunque precandi pro aliquo causa quaedam emerserat. Tunc enim Iudaei orabant, ut sic Dei efficacia esset super illum, sicut manus, efficaciae symbolum, ei imponebatur. Hunc quoque morem ut synagogae pleraque fecutus est Christus, sive pueris benedicendum fuit, sive aegrotis adhibenda sanatio addita, ut semper honos Patri haberetur, prece. Ex eodem more, non ex ullo praecepto, est, quod apostoli manus imposuere iis, quibus ignoto antehac jure dona conspicua Sancti Spiritus precando conferebant; quod presbyteri eundem ritum adhibuere non tantum in allegendis presbyteris, puta Timotheo, I. Tim. IV, 14, sed et ipsis apostolis, ubi novi aliquid operis aggrederentur; Act. Apost. XIII, 3Ga naar voetnoot1. Ita ut si quotiens manus imponitur, toties sacramentum est, jam nulla futura sit ad precandum pro aliquo occasio, quae non eo nomine veniat, quod nec vocis origo nec veterum in ea usus repudiat. Et ex una hac non imperata, sed usitata Iudaeis Christianisque ceremonia exstitere illa, quae dicuntur sacramenta confirmationis, ordinationis, poenitentiae, extremae unctionis, imo et matrimonii. Nam et in foedus conjugale convenientibus manus precum indicatrices imposuit vetus ecclesia; quod nunc quoque inter alios ritus vetustissimos Abyssini observant. Baptismus olim Christianorum simplex fuit mersatione sola constans, ut et ille Iohannis Baptistae et vetustior eo, quem Iudaei adhibuerant, cum idololatrae aut ad Iudaismum transirent aut jus hospitii apud ipsos sub lege vivendi secundum praecepta Adamo et Noae data impetrarent. Ostendunt hoc et acta apostolica et epistolae apostolorum et Iustinus martyrGa naar voetnoot2. Manus impositas baptizatis, nisi ab iis, qui jus haberent conferendi coelestia illa dona, primis temporibus non apparet. Serius id introductum est in episcoporum honorem, quo magis in apostolicum jus successisse crederentur; nec causa aberat, quam ceremoniae illi velut naturalem diximus, precandi scilicet Deum, ut ei qui baptizatus jam fidem erat professus, ea largiri vellet, quae ad perstandum in fide, maxime in periculis gravibus, sunt necessaria. Baptismo accesserunt secundo et deinceps seculis multae rerum imagines ad loca quaedam sacrarum literarum alludentes, ut mos fuit veterum non verbis tantum, sed et signis conspicuis loqui, ut lactis et mellis gustatio aliaque passim obvia. Sed maxime placuit talibus signis ostendere, quae Christus corpore aegrotantibus exhibuerat beneficia, iis paria in animo praestari ab ipso credentibus et fidem profitentibus aperiri oculos mentis, patefieri aures, morbos auferri, satanae potentiam infringi. Hinc exorcismi, hinc epphatha, hinc insputatio, hinc et oleum, Christo et apostolis ejus eorumque adjutoribus circa corporis morbos usitatum, ut Marcus et Iacobus testes suntGa naar voetnoot3. Non satis id visum posteris, nisi et fragrantiori quadam unctione | |
ostenderent Christianos a Deo lectos et reges et sacerdotes. Itaque haec unctio, nec ulla alia subsequens, baptismo accessit, apud Graecos perpetuo et nunc etiam in Occidente diu. Nec minus a presbytero, qui baptizandi jus ab episcopo et presbyterio haberet, quam ab episcopo fuit exercita. Quidni, cum omnia, quae episcoporum erant, facerent et presbyteri episcoporum concessu, nec ulla re episcopus a presbytero differret nisi sola ordinatione presbyterorum, ut diserte testatur HieronymusGa naar voetnoot1, cui consentit Chrysostomus, μόνην τὴν χειϱοτονίαν dicens ὁ ἐπίσϰοπος πλεονεϰτεῖGa naar voetnoot2, quanquam etiam ad ordinationem concurrisse manus presbyterorum non tantum illo Pauli ad Timotheum locoGa naar voetnoot3 docemur, sed et veteri canone Africanarum ecclesiarumGa naar voetnoot4 moris antiqui supra caeteras retinentium. Ut ad canonem Arausicanum veniam, non video, quid in SirmondumGa naar voetnoot5 tam acriter insurgat Aurelius, sive is unus est homo, seu, quod magis credo, constans ex plurium contributa opera, alio forte bonarum literarum et eloquentiae subsidia, alio ecclesiasticae notitiam historiae, alio spinosam illam de schola theologiam conferente. Pene Sirmondo dixerim,
Ἄττα γέϱον, μάλα δή σε νέοι τείϱουσι μαχηταίGa naar voetnoot6
Sed nec ipse se deserit, homo viridis adhuc senectutis; et ad Hieronymi exemplum bos lassus fortius figit pedem. Ego vero Sirmondi non tantum bonam fidem hac in parte agnosco, sed et lectionem verissimam credo, auctoribus antiquis codicibus canonum illorum et collectionum trium; adversus quae instrumenta adferri traditionam ecclesiae ab Aurelio miror, cum in hoc genere mores et pro temporibus et pro locis fuisse varios ipse agnoscat. Inserendi negativam tot libris nulla scriptoribus causa fuit: auferendi eam Romanis correctoribus eadem quae saepe, ne quid appareret dissonum a Romanis moribus, quo omnia traducere velut in imperii sui argumentum ingens illis semper studium fuit; quod apud GratianumGa naar voetnoot7 mirum quoties appareat. At InnocentiiGa naar voetnoot8 aevo notum Chrisma duplex, sed nempe Romae et in vicina illi Italia; in Gallia nondum, nec nisi post illum Arausicanum canonem. In hoc ergo sicut Sirmondus me plane sibi habet assentientem, ita in eo permittam mihi nonnihil a curatissimo, ejus judicio discedere, cum delet illud ‘dico’, et ‘praejudi- | |
cans’ interpretatur ‘nocens’, cum ea vox a BartoloGa naar voetnoot1, ni fallor, et BaldoGa naar voetnoot2 demum tam originis suae alienam significationem acceperit. Maneat ergo ‘non praejudicans quicquam dico’, ut ea vox sit primi episcoporum, ut saepe alias, quem consensu secuti sint caeteri hoc sensu, ut significet se quidem non necessarium existimare Chrisma alterum neque tamen damnare se Ecclesias alias, puta Italicas, quae jam more diverso uti coeperant, quomodo et in concilio illo AfricanoGa naar voetnoot3, quod CyprianiGa naar voetnoot4 aetate convenit, legitur: neminem judicantes aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Haec, quanquam vera arbitror, tamen si recte expendantur illa, quae ipse Aurelius de rebus nec vetitis nec prohibitis disserit, non mirum, si in iis alibi atque alio tempore alii fuerint mores. Non erat causae satis, cur tantis animis tam odiosis illationibus ista quaestio tractaretur. Nam etiamsi aut baptizatus nunquam ungeretur aut ungeretur tantum baptismi tempore a baptizante etiam presbytero, adde, etiamsi nulla subsequeretur manuum impositio, donis illis, quae per manuum impositionem conferebant apostoli, pridem cessantibus, non ideo periret honos praesidentiae episcopalis, quae tunc etiam in ecclesia fuit, cum episcopi et presbyteri nomen indiscriminatim usurparetur et cum praesidentia illa non electione, quae Alexandriae primum fieri coepit Marco mortuoGa naar voetnoot5, sed participati consessus gradu deferretur. Sicut autem immanis est Iesuitarum in illis scriptis irreverentia in Galliae episcopos, in theologos Sorbonicos, ita et mihi Aurelius interdum sufflaminis egere videtur. Nam quorsum tantus SuareziiGa naar voetnoot6 contemtus, hominis, si quid recte judico, in philosophia, cui hoc tempore connexa est scholastica, tantae subtilitatis, ut vix quenquam habeat parem? Quid attinet Molinistarum nomen Societati toties objicere, cum si quid MolinaeGa naar voetnoot7 exciderit periculosius, id posterioribus jesuitarum, praecipue LessiiGa naar voetnoot8, scriptis sit castigatum? Neque vero nonnihil etiam ab illa sententia periculi est, quae cum concilio ValentinoGa naar voetnoot9 laudante | |
Aurelio statuit quorundam salutem Deum nolle, si illi quidam nude ut homines spectentur. Haec sunt, quae apud te ea libertate, qua colloqui inter nos solebamus, deponere libuit, in hoc maxime, ut videres ea, quae misisti, a me et lecta et nonnihil perpensa. Ad virum omni laude superiorem Hieronymum BignoniumGa naar voetnoot1 cujus amicitia ubique me vendito, scriberem nunc quoque, sed cum epistola ipsius aurea sane et animi, unde profecta est, puritatem praeferens, sententiam meam de Clementis EpistolaGa naar voetnoot2, quae in Anglia prodiit, expetat, eam autem nondum acceperim, sed exspectem in dies, malui, quod illi debeo, responsum differre, quam otiosis vocibus sanctissimas illius occupationes interstrepere. In Germania cogor iterum dicere non optimo loco esse res protestantium, dubia SaxonisGa naar voetnoot3 fide et auctis opibus CaesareisGa naar voetnoot4 accessu copiarum, quas per Alpes huc FeriaGa naar voetnoot5 infudit. Hagae de novo foedere inter regem ChristianissimumGa naar voetnoot6, Suecos et Batavos agitur; sed lentum est negotium. Interim Lipsia aliisque ex urbibus ingens est habitantium fuga. Taedet illos toties pilam partium fieri. Quo evasuri sint LotharingiGa naar voetnoot7 amores, omnes intenti expectamus. WibioGa naar voetnoot8 gratias ago quod mei memoriam non exuerit. Domino des HayesGa naar voetnoot9 oblivionem pro magno bono opto. Tertullianum RigaltiiGa naar voetnoot10 videre et ego et qui te officiose salutat LindembrogiusGa naar voetnoot11 optamus; et ipsi ut eam vitam eligat, quae illi suavissima erit. Suavem autem illi nullam futuram puto sine literis, quibus natus, juvandis. Scherbii PerpateticaGa naar voetnoot12, at quantillum pro tot tuis donis mitto: utinam possem et Caselii Epistolas ad doctosGa naar voetnoot13. Sed nondum prodiere, quanquam promissae. Certe hic non apparent; misi sciscitatum in mercatu Francofurtensi, qui per hos bellorum aestus misere friget. Caselium a te quanti meretur fieri gaudeo; valuit judicio, nitore dictionis, et, quod praecipuum, infucatae virtutis studio. MalemaisoniiGa naar voetnoot14 in me benignitatem nunquam digne meminisse possum, nec | |
fidam illam amicitiam praesidis LussoniiGa naar voetnoot1. His et qui aliis nostri vivunt memores, si meo nomine salutem impartias meaque ipsis debita offeras officia, facies quod soles, id est me benefacto obstringes. Vale, optime senex. 15 Octob. 1633.
Notae meae ad EuangeliaGa naar voetnoot2 tantum abest, ut perfectae sint; multa, quae addam, habeo, sed ipsas non habeo hic nec caeteras schedas meas. In monte Domini providebiturGa naar voetnoot3. Rogo ne aegre feras commendari tibi has litteras ad PetitumGa naar voetnoot4 et ad DorumGa naar voetnoot5. |
|