Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1805. 1632 december 22. Aan J. DupuyGa naar voetnoot7.Abest Hamburgo Lutetia quam vellem longius, non tamen
Quantum Hypanis Veneto dissidet EridanoGa naar voetnoot8. Et tamen, si tantum abesset, sperare literas recentiores poteram quam tuae, quae mea est infelicitas, advenerunt, quas scriptas Calendis Octobribus die XIX Decembris novi calendarii accepi. Itaque nescio, quo malo fato tibi, iuvenis nobilissime, scribendi labos, mihi legendi voluptas, nisi qua parte vos salvos nostrique non immemores didici, paene periit. MommorantiumGa naar voetnoot9 captum nuntiabas: dudum est, quod esse desiit. Ipsi amico nostro communi D. de HayesGa naar voetnoot10 tot dies noctesque non parum, ut spero, | |
detriverunt de luctu gravissimo sane, nisi eum majora etiam exempla solarentur. Iam si aeque testudineus erit harum literarum gradus, quid ego tibi de dubiis post Sueciae regis mortemGa naar voetnoot1 protestantium rebus scribam, quas interim, dum hae ad vos arrepunt, nova forte acies aliqua aut restituet, aut evertet. Bohemiae regum uterque mortuus nuntiatur et ὁ ἀποτυχὼνGa naar voetnoot2 et ὁ ἑπιτυχὼνGa naar voetnoot3; interim forte Saxonis erit Bohemia. CaesarGa naar voetnoot4 aegrotare dicitur: alium quis scit an non interim habebimus. Nam quid ego nunc vobis rumores, qui de rebus vestris huc feruntur, referam; id est quomodo Germanus SchombergiusGa naar voetnoot5 avidius se patinae immergens veneno abreptus sit, cujus violentiam Gallus cardinalisGa naar voetnoot6 cibi parcior eluserit, praestructa scilicet ab Hispanis nece, dum non aliud reperiunt remedium discutiendo quod agitabatur reginaeGa naar voetnoot7 repudio. Haec ego si a te nova ac certa haberem, triumpharem apud Hamburgenses, scilicet ut apud Ithacesios Ovidiana Penelope. Haec ego si possem timide credentibus ‘ista Ipse mihi scripsit’ dicere, quanta forem?Ga naar voetnoot8 Sed haec quidem forte ad nos parum; illud magis, quod cognovisse ne nunc quidem serum est, bene procedere editionem trium inter Christianos veteres eruditionis haud minimae, Tertulliani, Theodoreti, CyrilliGa naar voetnoot9; cujus gaudi jam aliquot hic meliorum literarum colore tinctos feci participes, quorum est LindenbrogiusGa naar voetnoot10 vestri RigaltiiqueGa naar voetnoot11 ita ut par et aequum est amantissimus. De ThuanoGa naar voetnoot12 votis vestris justissimis accedo; nunquam ei tanta continget fortuna, quin majora eum mereri quovis pignore ausurus sim contendere. Florentem illum aula, Italia fratremGa naar voetnoot13 remittat. Tuum vero fratremGa naar voetnoot14, quod interdum liberiore ruris coelo fruitur tanto praesertim et tam amico comite laudo sane irasci ei solitus, quod oculis suis minus parceret; quos si habere se melius cognovero, nihil oculi mei laetius legent. Et ipsi et amicorum caeteris habeo gratias quantas possum maximas, quod servare mihi laboraverint id, quod in fundo dolii resederat. Futuri temporis spes omnes abdico contentus loco et fortuna, quam Deus dederit. Satis mihi praestabit Gallia, si vos amicosque alios diu sospitet mihique sospites nuntiet. Scribebam Hamburg XII/XXII Dec. MDCXXXII. Tuus totus
| |
Adres: A monsieur Monsieur Jaques du Puy. A Paris. |
|