Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1784. 1632 september 2. Aan P. DupuyGa naar voetnoot8.Mihi et tuam, vir nobilissime, et aliorum amicorum constantem in me benevolentiam ex tuis, quas VIII Septembris ad me dedisti, discere voluptati fuit. Nul- | |
lum enim habet haec vita, praesertim ubi ab adversis rebus assultatur, isto levamento efficacius. Infirmitatem stomachi, quam mutatio coeli mihi incusserat, abstersit jam satis tempus et assuetudo; metu tamen, ne pars causaria frigore laederetur, ex rure in urbem me recepi. Autumnum Germanis cognitum negat TacitusGa naar voetnoot1. Certe ad hyemis quam ad aestatis naturam heic propius accedit. Civitas haec duplicem habet doloris causam: alteram, quod Danorum rexGa naar voetnoot2 nihil remittit de rigidis suis postulatis, quin et navem hinc profectam in freto suo detinuit et vim graviorem minatur; nec quicquam in vicinis civitatibus huic subsidii est, apud quas ob res hactenus florentes plus invidiae invenit quam miserationis. Alteram habet dolendi causam, quod Sueonum rexGa naar voetnoot3 neque ad praelium rem adducere potuit neque commeatuum et equorum pabuli penuriam diutius pati; ideoque motis Moenum versus castris Norembergam, fidissimam urbem, praesidio quidem non spernendo septies aut octies mille militum munivit, sed ex castrorum poedore morbis contactam reliquit eoque hosti potenti ad obsidium faciliorem. Galliae pacem omnes speramus, ex cujus salute pendere res protestantium nemo non intelligit. SalmasiiGa naar voetnoot4 vellem ea esset valetudo, ut quamprimum nobis possit Lugduni Batavorum dare, quae ad Eliberinos canones notavitGa naar voetnoot5. Tertulliani editio, quam curat RigaltiusGa naar voetnoot6, quin elegantissima sit futura, non dubito: unum velim in sensibus ejus scriptoris explicandis tantum Rigaltio concedi libertatis, quantum suis temporibus sibi sumsit ipse Tertullianus. SirmondiGa naar voetnoot7 magna sunt in literas merita, quibus si TheodoretumGa naar voetnoot8 addiderit, inverecundum sit ab ipsius senectute amplius aliquid postulare. CyrilliGa naar voetnoot9 quoque tanta semper fuit in Ecclesia auctoritas, ut optime ponatur opera, quae ipsius labores aut latentes in lucem extrahit aut productos reddit meliores. Spero et illam multilinguem sacrorum librorum editionem bene procedereGa naar voetnoot10. Nos, qui in hoc rerum nostrarum salo nihil dum | |
ipsi praestare possumus, ne desimus literis, non omittimus de auctioribus ad Ammianum notis urgere LindenbrogiumGa naar voetnoot1. Quod addam, nunc quidem nihil habeo, nisi quod viris amplissimis BignonioGa naar voetnoot2, LussonioqueGa naar voetnoot3 precor omnia, quae optimis optima possunt contingere. Fratres quoque tuosGa naar voetnoot4 et amicos omnes salvere jubeo. Postridie Cal. Sept. MDCXXXII Hamburgi Tuus tibi addictissimus
| |
Adres: A monsieur Monsieur du Puy. |
|