Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1804. 1632 december 22. Aan J. de CordesGa naar voetnoot2.Reperi CaseliiGa naar voetnoot3 literas et mitto, vir reverende, indicio pervenisse tandem ad me literas, quas nuper me desiderare scripseram. Duodecim absunt dies ab impletione tertii mensis, cum illas dedisti, quas nunc de manu accipio. Ubi erraverint, nescio. Certe post longam fugam ad eum venisse, cui destinabantur, gaudeo. Interea magna apud vos, magna in Germania facta est rerum conversio, quae utinam pacem vobis servet, pariat aliis. Pro residui mei negotio, quod tantum laboris amici suscepistis, est gratia. Molestum fuisse doleo, cordi vobis esse gaudeo. Extricetur hoc qualibet depexione; in posterum nec spero quicquam nec cupio et amicos ista curarum parte exonero. Deligenda est aliqua fortunarum sedes, cui me et spes meorum committam; deligentem Deus dirigat. Pro eo quod LindembrogioGa naar voetnoot4 praestitisti, et ipse tibi obligatus est et per ipsum ego. Labores ejus pro juvanda re literaria merentur, ut eum scribas tui gregis. Has epistolas alteras ad Lussonium praesidemGa naar voetnoot5, ad minorem Puteanum alterasGa naar voetnoot6, tibi si curandas commendavero, nihil praeter morem meum fecero, qui, qua praesens, qua absens, tibi molestus esse non desino, nec desinam, nisi diserte vetes. Deus tibi mitem det senectutem et de cunctis bene mereri studenti animo pares copias. 12/22 Decembris 1632 Hamburgi. |