Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1253. 1628 april 28. Aan J. CamerariusGa naar voetnoot3.Literis tuis, quas menses prope duo sunt cum ad me dedisti, Camerari clarissime, non ego nunc demum responderem, nisi exspectandum censuissem, num quid veniret a PeirezioGa naar voetnoot4 quod dignius esset ad te mitti quam literae meae, quibus suffecturum erat, si tam bonae manus fierent accessio. Nunc quando post ejus temporis moram nihil inde ad te pertinens ad PuteanosGa naar voetnoot5 venit, nolui committere, ut parum memor officii viderer. De libris Arabicis non puto esse cur Lugdunum recurrat Peirezius, cum hic Lutetiae habeamus Syrum maronitam et sui et Arabici sermonis doctissimum, qui nunc hanc urbem ejus studii ardore incendit. BignonusGa naar voetnoot6, vir et a virtutibus et a literis instructissimus, tui libentissime meminit. Est enim, ut boni omnes, cultor ejus familiae, cujus tu nomen fers, rerum non inane. At SalmasiiGa naar voetnoot7 Solinopliniana indicem tantum et prolegomena exspectant. Nos omnes, quamquam te videre expetimus, laudamus tamen parentisGa naar voetnoot8 consilium, qui te vult sibi in conspectu esse, ut praestet ipse tibi magisterium, tu illi solatium. Proderunt in hoc et adversa, quibus firmior paratur rerum peritia, quam in te posse transfundere felicitas est par anteactis malis. Accidit et hoc vobis gratulandum, quod in tanta orbis jactatione nullum regnum est tutius neque rex ullus omni genere laudum cumulatior vestroGa naar voetnoot9. Incidistis in principem, qui vel per tot adversa quaerendus fuerat. Facient te ipsi ad omnes occasiones utiliorem matheseos et muniendi artes. Gaudens intelligo duorum mihi carissimorum VossiiGa naar voetnoot10 et MyliiGa naar voetnoot11 amicitiam tibi cordi esse. Vossii consilium, quo testatur quam recte judicet, cum proavumGa naar voetnoot12 tuum quanti oportet facit, laudo ac probo et tempora tibi ad eam rem secunda exopto. | |
Moscoviae principemGa naar voetnoot1 vivere etiam huc certior fama pertulit addito auxilia ab ipso regi vestro ingentia promitti simul induciae, quas cum PolonoGa naar voetnoot2 habet, exierint, quod futurum brevi. Hic novarum rerum nihil geritur, nam Rupella vetus jam malum est nec tale per se tantum, sed et quia quicquid boni sperari poterat impedit frustra querentibus MantuanoGa naar voetnoot3, DanisGa naar voetnoot4, nostrisGa naar voetnoot5. Versus, quos miseras, legi, sane ut scribis experti ingenii opus. Quod ni evigilent, quibus integrae res sunt, timendum, ne major in dies ad lugubres modos materia accedat. Ego, uxor, familia, tibi, parentibus optimis vestrisque omnibus omnia precamur tam prospera, ut pejorum temporum memoriam deleant. 28 Aprilis 1628. Tuus totus
|
|