Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1102. 1626 obtober 27. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot1.Tardiuscule ut video, parens optime, curantur literae, quod et in tuis circa finem Septembris datis expertus sum, quibus nunc respondeo redeunte ad vos ab Africana legatione PinackeroGa naar voetnoot2. Gaudeo, quod de halecibusGa naar voetnoot3 nunciaram fuisse non infructuosum. In maritimo negotioGa naar voetnoot4 Nicolaidae et aliorum quorundam vicem doleo. KanenburgioGa naar voetnoot5 faustam valetudinem omnibus modis exopto; quod autem ad illum non scribo, id evenit argumenti penuria, quae causa est, ut ad vos quoque rarius scribam. Utinam nuntiare aliquid possim, quod illi dulce sit. Et butyrum et cistellam valde desideramus et speramus tempus nullum neglectum iri. De congiario res adhuc in eo quo hactenus loco est. Forte brevi aliquid certioris lucis affulgebit. Ego si omissa patriae cura totum me Galliae darem, possem nihil non sperare. Nunc amor ingratae patriae ubique commodis meis obstat. Principi felicem reditum precor, quando gloriosum fortuna anni invidit. Fratrem velim memorem esse eorum, quae de Senecae TragoediisGa naar voetnoot6 et praefertim de HexabibloGa naar voetnoot7 scripsi. Hoc quoque addam, nuper me, dum PlutarchumGa naar voetnoot8 lego, invenisse versum, quem non dubito esse ex initio Philoctetae Euripidei, quem versum ut suo loco restituam, postrema ejus fragmenti - misi enim nuper ad fratremGa naar voetnoot9 - sic refinxi: Post ἀνήλωσεν χϱόνος: ἄν λῇς δὲ τοῦ ἐνταῦϑα ϰοινωνεῖν, ἓως deinde πϱὸς ταῦτα et quae sequuntur ad finem. De restituta tibi ac matri valetudine Deo optimo maximo gratias ago, tantundem de sorore utinam intelligam. Res uxoris adhuc incertae, maximis doloribus uritur et medici haerent. Deus nos omnes clemens respiciat, cui te, matrem, fratrem, sororemGa naar voetnoot10, conjuges ac liberos et propinquos omnes commendo. 27 Octobris 1626. | |
Vendocinenses fratresGa naar voetnoot1 in carcere extra urbem hanc attinentur ad nemus Vincennense. Post diem MartiniGa naar voetnoot2 ubi ad judicia redibitur, videbimus an rei futuri sint. Hispanus non longe Massilia naves Gallicas cepit pignorationis jure adversus ea, quae GuisiusGa naar voetnoot3 eripuerat Genuensibus. Angli regias quasdam cymbas ad Rupellam incenderunt et minantur se Gallis protestantibus auxilio fore. Tibi obedientissimus filius
|
|