Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1101. 1626 obtober 13. Van Ed. Herbert of CherburyGa naar voetnoot7.ExcerptaGa naar voetnoot8 tua, doctissime Groti, accepi, quibus ut sit, quod impense delectet adeoque erudiat, qui me maxume tamen obstrictum tenet affectus, ille est, unde amicitiam nostram nondum intercidisse sentio. Siquidem ex distantia et non satis repetitis benevolentiae vicibus animos parum congeneres relaxari et quodammodo destitui compertum habeo, tu vero, optume Groti, eodem et quidem | |
constanti ita me prosequeris amore, ut non solum symbolum quoddam intercedere vel suspiciam vel optem certe, sed quot pignora amicitiae possim tibi voveam dicemque, ut qui animitus Tuus sim Herbert. | |
Dabam Aulae 3/13 Oct. 1626. | |
In dorso met andere hand: monsieur monsieur Groti(us) A Paris. Intellige Hugonem Grotium. |