Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1096. 1626 september 8. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot8.Literas ad me, parens optime, binas attulit nauta Scidamensis, cujus mihi negotium ex tot amicorum rogatu et tuo potissimum jussu, sed et suapte aequitate est commendatissimum. Nam Poeni jure belli quaerere non potuerunt navem gentis pacem secum habentis; quod autem Poenorum non fuit nec Melitensium | |
fieri potuitGa naar voetnoot1. MommorantiusGa naar voetnoot2, ad quem habebat literas, nihil potest. Omnis enim maritima potestas ad cardinalemGa naar voetnoot3 transiit. Putatur rex cum fratreGa naar voetnoot4 - convenit enim jam inter ipsos ὡς φὰσιν - ad Fanum Germani futurus cis paucos dies. Excutiemus quicquid erit nostrae opis. Hic quidem nihil magnopere turbidum, nisi quod comes SuessionensisGa naar voetnoot5, qui a principe CondaeoGa naar voetnoot6 proximum regii sanguinis locum obtinet, abscessit rege ignaro in Burgundiam ducatum, incertum an ultra iturus. Putatur nimium exterritus conscientia consiliorum quorundam, quae multi arbitrantur non tam in regem quam in eos, qui sub rege regnant, inita. ChalaisiusGa naar voetnoot7 - Ianini is neptem in matrimonio habebat - a judicibus delegatis quidem, sed maximam partem ex senatu Redonensi sumtis damnatus est, ut hic fieri solet, expresso majestatis nomine, caeterum caecis criminibus. In alium neminem saevitum est; nam marescallus OrnaniusGa naar voetnoot8, fratris regii intima regere solitus, in carcere morbo extinctus incerta imminentis fortunae evasit. Iudicum delegatorum consessus, qui ingens reorum agmen prostraturus videbatur, cum Chalaisii supplicio evanuit. Princeps Condaeus moturnus aliquid dicebatur, sed quiescit. LonguavilliusGa naar voetnoot9 quo iverit nescio. Nam hinc se subduxit, forte in praefecturam Normannicam. Videtur frater regis satis acquiescere in hoc matrimonio virginis inter regii sanguinis omnes ditissimaeGa naar voetnoot10. Sed rerum prudentes aemulationem metuunt inter fratres, eoque magis si minori foecundior conjunx solem orientem aulicae levitati ostentabit. Cardinalis Riceliacus, cui omnia prosperrime procedunt, quod initio nutantis adhuc potentiae non potuit, nunc agit, ut legatos omnes mutet mittatque sibi id debituros. EspessioGa naar voetnoot11 non nimium eum confidere argumento est, quod marchionem RoteliacumGa naar voetnoot12 ei destinat successorem, et quidem ante expletum triennium. Is autem perstat se excusare. Si rex institerit, curandum erit amicis nostris, ut intelligat non omnia in patria nostra penes eos esse, quorum affectus Espessius induerat, ut saltem paulo aequiora huc nuntientur. Id publice et nostra privatim interest. Scire pervelim, an pacta hic per ArseniumGa naar voetnoot13 facta probata sint; si non sunt, quae sit mora. Poteris has affini meoGa naar voetnoot14 ostendere, si ad vos venerit. Nam nunc quidem per res prolatas abesse arbitror. De tua valetudine intelligere me secundiora gaudeo Deoque gratias ago, quem eundem obnixe precor, ut optimam matrem ac germanum, sed et uxoremGa naar voetnoot15, | |
quae non bene se habet, incolumes servet. Nicolaus nosterGa naar voetnoot1 ferox est, eo quod pater, ut quidem jactat, ei permiserit ubi primum voluerit reverti. Non obsto, nulla enim ipsius apud me opera est, quam non quivis praestaret. Et latinum sermonem et scribendi artem pariter ignorat nec discere attendit. Ego ob parentes ejus et vestra suffragia constitueram incommodi aliquid perferre, ut ad suos non reverteretur sine aliquo itineris praemio, linguae scilicet Gallicae notitia. Et in id nunc quoque incumbo. Sed novas se a patre habere literas ait de discessu neque eas a me interpellatus vult ostendere. Nuper verbis tantum ab uxore increpatus - manu eum nemo tetigit hactenus - insalutatis omnibus aufugerat. Utenbogardus operam sumsit eum reducendi. Facile passus sum persuaderi me ut eum reciperem, quem non in aliud retineo, quam ut paulo melior ad suos redeat. Fratrem rogo, ut siquis huc notus venerit, mittat per eum bina exemplaria grammaticae et syntaxeos, quibus PetrusGa naar voetnoot2 utitur. Nam is quos habuit libros partim trivit, partim perdidit. De CornelioGa naar voetnoot3 quae scribis, gratissima sunt. Deus ipsius studia secundet. Iuvit ex literis tuis intelligere, unde illa flabra edictorum spirent. Decrescet paulatim numerus. Vale, pater optime, cum matre, germanis eorumque conjugibus et amicis omnibus, a me, uxore liberisque nostris, qui hic sunt. Deus nos omnes aspiciat propitius. Sperat uxor primo tempore missum ad nos iri butyrum. Rotterodamensibus nostris non abs re sit indicare Enchusanorum haleces Rotomagi non ingratos tantum esse, sed et judicio gravi oneratos. Creditur primus praeses senatus illius aliquam habuisse rationem cujusdam inquisitoris mercium, qui coquus antehac ipsius fuit. Roterodamensium interest, ne eum offendant, imo ut potius alieno malo tempore in sua commoda utantur. Valete. 8 Septembris 1626. Tuus totus
|
|