Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1097. 1626 september 19. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot4.Quo tempore literas tuas accepi, vir et dignitate et virtutibus tuis amplissime, uxor mea post incertam aliquot mensium valetudinem inter medicorum manus non sine periculo versabatur, quod quale sit in solo alieno, ubi amicum certum unum reperire sit difficillimum, dictu nihil est opus apud tam prudentem rerum humanarum aestimatorem. Iam octo sunt anni, cum partim carcere, partim exsilio arcemur a conspectu parentum et quicquid in patria secundum parentes dulce est. Interim inimici non regnant tantum, sed nobis hucusque insultant et qui Gallici nominis insectatione potentiam sibi pepererunt, ea ipsa ad nos in Gallia quoque opprimendos abutuntur. Secundus jam prope annus effluit, cum nulla hic mei habetur ratio, nisi quod omnes artes, quae animum generosum de statu suo dejicere possunt, in me tentantur. Nec ullum mihi contra tot adversa solatium est, nisi in conspectu uxoris et liberorum, quos mea infelicitas huc miseriae detrusit. Princeps Arausionensis quid velit, tempus ostendet; parum se posse queritur. Quod si ab ipsius bona fortuna pars nostrae pendet, etiam hac spe | |
deficimur, nam neque Linga obsideri potuit superventu hostilium copiarum et adversus Emissarium Gandavense et agrum Hulstanum conatus irriti ceciderunt. Putabis me forte, cum haec leges, querelas tibi reponere, cum consolationis indigeas. Ego vero hoc jam maxime ago, ut te consoler. Volo enim ex mea calamitate intelligas, quam multa fortunae tela tuus ille filiusGa naar voetnoot1 matura morte evaserit, quae sane eo magis illi metuenda fuerant, quo et ingenio erat excelsiore et animo a corpore alieno. Haec enim duo sunt maxime, quae plurimorum invidiam concitant, ut ignis fumum. Ex invidia autem contentiones primum, deinde odia in quamvis immerentes, mox ea, quae nos nec primi nec ultimi experimur, sequi solent. Quod si nostra fortuna non satis gravis est, ut propter eam vita longior metui debeat, finge tibi alios, quibus equo aut curru dejectis crura franguntur, qui in bello vulnerati ossa sibi vivis legunt, quos honestissimus studiorum nostrorum labor in caecitatem dedit, quibus inter calculorum dolores non tam vita durat, quam mors protrahitur. Horum omnium nihil est, quod non cuivis accidere possit, nisi quem jam mors in tuto collocavit. Itaque si tibi unquam in mentem veniunt honores, legationes, fama ingens et quae alia ominari magis, quam promittere nobis possumus, illa, quae diximus, aerumnosa crede non minus potuisse accidere, eoque magis, quod in rebus humanis multa sint mala sine bonis, bona nulla sine mixtura mali. Quae cum cogito, illud ex Graeca comoediaGa naar voetnoot2 etiam atque etiam menti imprimas velim. Si scires quod non vixit vitae, id omne ei
Fuisse futurum fortunatum perpetim,
Fuerat mors immatura: ut vero longius
Aevum tulisset si quid intolerabile,
Rediisses ipse, puto, cum morte in gratiam.
Quod si mors Christianorum omnium gratiis ad Deum potius quam luctu accipienda est, sane illa mors maxime gratulanda est, quae innocentem adhuc aetatem et hujus saeculi malitiae inexpertam, non morborum tantum et calamitatum, sed, quod maximum est, morum in pejus flectendorum periculo eximit. Quare etiam atque etiam hoc velim animo tuo dicas: illa bona ac speciosa indoles aliter me non potuit sui securum facere: nihil nunc est, quod pro ea mutuem: est, quod pro ejus usura Deo agam gratias: nihil ejus morte mihi decessit, quo non ante eum natum aequo animo caruerim. Unum insuper ex illa vita lucrum mihi restat, memoria eorum, quae dulcia vidi, quae laeta intellexi, pro quibus valde et in Deum et in ipsum ingratus sim, si longam animi aegrimoniam tanquam pro bono malum rependam. Sapientiae divinae humanaeque studiis, vir amplissime, vitam tuam jam olim dedisti et nunc, ut ea non delibes, sed penitus haurias, abunde otium est. Docent illa felicitatem omnem nostram tum in spe Dei propitii, tum in animi tranquillitate collocandam. Quae duo cum tibi pateant per Dei clementiam et aliquantulum nisus tui, non esset, quod miser aut tibi aut sapientibus videreris, etiamsi tu tibi tota domus esses neque viveres spe relinquendi de te natos haeredes. Nunc vero, etiamsi illa doctorum ac piorum solatia omittantur et ad vulgi sensum res exigatur, multo plus habes, cur te suspiciant atque beatum praedicent homines, quam cur tui misereantur. Tantum vide, ne unius desiderio superstitum liberorum bona minoris aestimes. Imo, quod ad luctus | |
remedia addendum est, agricolas imitare, qui cura hoc efficiunt, ut ob defractos pampinos nihilo minus uvarum, imo plus etiam, de vite referant. Quod si quid ego hac aliave in re consilio, si quid ope possum, habes, cui jure tuo imperare possis. Interim dum ejus rei dabitur occasio, qua possum, amicum agam, votis ad Deum pro te tuisque omnibus, non quidem, ut nihil unquam adversi accidat, - id enim divinae gubernationis ratio non permittit - sed ut, si quid acciderit, id sapiente usu reddatur salutare. Vale, vir amplissime, cum conjugeGa naar voetnoot1 et liberis, a me, mea, meisque. Scribebam Lutetiae, 19 Septemb. 1626. |