Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1098. [1626 oktober 6?] Van Cornelis de GrootGa naar voetnoot2.Reverendo Doctiss. Cariss. Patri H. Grotio S.D. Corn. Grotius Filius. Si mihi ex voto vitam degere liceret, in hoc totus precibus coram Deo incumberem, ut singulari tua praesentia fruerer, tuoque ab ore penderem, tuisque piis institutis educarer. Sed quoniam cum temporis iniuria, huiusque seculi ingratitudo omnes virium habenas in nos immisit, tum studiorum meorum ratio id postulare videtur, ipse tempori utilitatique meae cedendum esse iudicasti. Ex quo profecto maxime intelligo paternum tuum in me affectum. Quis enim affectus maiore cum ardore coniunctus est quam is, qui omnis temporalis praesentiae desiderium postponens potius eius utilitati, quem amat, serviendum esse iudicat. Venerande pater, maximas equidem tibi gratias ago, maiores tamen, nisi mihi vires desint, pro tanto in me affectu habebo. Qui quidem nulla oblivione obliterabitur, sed quoniam non ex voluntate, sed potestate agendum sit, operam dabo, ne cura magnique tui sumptus fructu careant nec unquam patiar, ut in desiderii tui satisfactione ullo modo mea diligentia requiratur. Interea, quoniam a tam praestante parente tanto locorum intervallo distractus sum, conabor ex hoc aliquando perceptum dolorem, divina providentia demulcere. Haec enim ut aliquos attollit in altum, ut lapsu graviore ruant, sic quos amore prosequitur, saepe deprimit, ut in sublimius solium evehantur. Sed plus quam AsiaticusGa naar voetnoot3 sum: Abrumpam, ne nostra vilia scripta tibi fastidio sint, neve tabellario maius onus imponam. Nostrorum tamen corporum distractionem animorum coniunctione litterarumque commercio nunquam compensare desistam. Salve, venerande parens, quaeso me semper solito amore amplectaris. Tui observantissimus filius
| |
Adres: Patri secundum Deum verendo D. Hugoni Grotio Parisiis. In dorso schreef Grotius: 6? Oct. 1626 C. de Groot. |