Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1090. 1626 juli 28. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Exstat, frater optime, apud Dionem PrusaënsemGa naar voetnoot2, cui Chrysostomi cognomen datum est, comparatio trium tragoediarum Aeschylii, Sophoclis, Euripidis, quibus nomen Philoctetae. Exstat apud eundem comprehensus soluta oratione sensus initii Philoctetae EuripidisGa naar voetnoot3. Male enim an ex Aeschylo esset dubitavit CasaubonusGa naar voetnoot4, cum ibi reperiantur sententiae, quarum nos versus in Euripidis fragmentaGa naar voetnoot5 retulimus. His consideratis cepit me impetus illud ipsum initium restituendi in versus ad imitationem Euripidis intextis illis paucis quae nobis restant fragmentis. Id mitto, ut tu et Vossius judicetis. Agnoscet Vossius, unde sit illud latinum apud Ciceronem pro SextioGa naar voetnoot6: Summum amicum summo in bello; est enim dictum Philoctetae de Palamede. Quod nuperGa naar voetnoot7 scripseram, ut de edenda latina ecphrasi sex librorum pro Veritate Christiana cogitares, adhuc te rogo. Et si videatur editio sine offensione posse procedere et addere placeat CatechesinGa naar voetnoot8, ita sentio, ubi de Coena agitur pro illo versu: Vini atque panis scilicet sub imagine, qua sensu pontificio forte posset accipi, hunc reponendum: Ubi grata vino ac pane colitur memoria. Ita enim Belgicum melius exprimetur. Hic novi habemus nihil. Parlamentum cum videret monachos magno numero augere caetus Sorbonicos et plerosque propendere in partes tuendae magnitudinis pontificiae, voluerat eos in ordinem cogere. Sed res a rege ad suum consistorium evocata est, pessimo, ut plerisque videtur, exemplo. Ego rerum mearum valde incertus Deo me meaque commendo. Eundem tibi, sororiGa naar voetnoot9, parentibus, amicis, uxori nominatim tuae propitium opto. Vale, mi frater. Lutetiae 28 Iulii 1626. Tuus tui amantissimus
|