Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1078. 1626 juni 5. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot9.Peperit haec aula, mi frater, mutationem, cujus diu plena fuit. CancellariusGa naar voetnoot10 non tantum sigillis orbatus est, sed et in villam ablegatus. Locum ejus, sine nominis dignitate, habet MarillacusGa naar voetnoot11 | |
[pagina 54]
| |
Ga naar voetnoot11, aerarii antehac praefectus, homo eccle- | |
siasticis deditissimus. In ejus locum quis surrogandus sit dubitatur: alii DefiatumGa naar voetnoot1, EspessiiGa naar voetnoot2 affinem destinant, alii fratrem Marillaci, alii SulliacumGa naar voetnoot3, qui olim eo munere majori cum honore quam cum gratia fruitus est. Sed Sulliaco religio obstat et nimius rigor invisus potentibus. Summa quoque duo munera in una domo locari non ex re videtur. Defiatus in flagrante est gratia apud Riceliacum, qui nunc omnia potest. Alii futurum augurantur, ut triumvirati collegio regatur aerarium, quod et antehac factum. Princeps CondaeusGa naar voetnoot4 cardinalemGa naar voetnoot5 vidit: quorsum et quo exitu incertum. Sed apparet nondum eum aut Parisios venire aut aulam sequi. Rex it Blesam et quo ultra nescitur. Alii Pousinum iturum putant, quod oppidum mira audacia in regem rebellat, alii Rupellam. Blesam venit aut certe advocatur VendocinensisGa naar voetnoot6, ut aliqua permutatione facta abducatur a praefectura Armorica. Provinciam enim hanc maritimam plane suae potestatis esse volunt qui nunc imperant magna mari molientes. Haec hic agebantur. A vobis nuntium de bello accenso accipere multi hic avent. Pax cum Hispano constat. Dimittuntur copiae in Rhaetis. It Venetias CastellinoviusGa naar voetnoot7, Preaux dictus antehac, Alterivii frater. Rogo me optimis parentibus et amicis commendes. Lutetiae 5 Iunii 1626. Tui amantissimus frater
|
|