Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend642. 1621 Mei 14. Aan N. van ReigersberchGa naar voetnoot6.Ternis tuis literis, Frater merito charissime, quas scripsisti 4, 5, et 28 Aprilis pariter respondeo. Ac primum scire te volo summam tuam pro rebus meis curam semper mihi pergratam fuisse et nunc pergratissimam. Oro te quantum possum, quanquam hoc ipso scio opus non esse, ne in hoc tam pio officio defatigeris: cui vicem Deus rependet. De meis rebus ex literis, quae postea ad amicorum manus pervenerunt, nonnihil intellexeris. Certi nihildum habeo, spei abunde. Res Galliae adhuc inter pacem bellumque dubiae fluctuant. Sed hoc incertum pauci dies diriment. Societatem et amicitiam suam Rex nostris eo liberalius obtulit, ne si ad bellum res hic vergeret adversarii sui ex nostris partibus ope iuvarentur. Et LegatiGa naar voetnoot7 vicissim liberaliter polliciti sunt operam se daturos, ut ea, de quibus Rex querebatur, in posterum cessent. De ArsenioGa naar voetnoot8 dixerunt Regios ministros sollicitos non esse debere, quando ille domi invidia atque odio multorum laboraret, | |
ideoque in Republica parum posset. Antequam foedus renovetur, diligenter explorabuntur animi et nostrorum et Britannorum; nec quicquam temere fiet. Principis PalatiniGa naar voetnoot1, ut primi processus suspecti hic fuerant, ita nunc adversa miserationem hic movent, et metum ne plus aequo invalescat Austriaca potentia: ita ut pro pace Germaniae arbitrer non minus laboraturos esse Gallos, quam ipsum Palatini socerum qui pacis spem ferme omnem corrupit, pacis studium nimium praeferendo. Pro patriae interna quiete ego non desinam vota concipere; nam profecto sine eximio quodam Divini Numinis beneficio vix id bonum sperari potest, adeo omnia contra facta sunt quam fieri oportuit. Ultionis omnem cupiditatem partim abieci, partim abiicio quotidie, non ignarus haud alium affectum magis pugnare cum Evangelicis praeceptis. Rem gratissimam feceris, si schedas omnes meas diligentissime colligas, ita ut nihil desiderem. Atque utinam ipsum te videre liceat! ut coram de rebus meis deliberemus; quod si negotia tua non ferunt, tamen nisi intellecto consilio tuo nihil magni aggrediar. Quae a populari meoGa naar voetnoot2 desiderari scribis, effecta dabo, simul Hagae te esse cognovero. Sed et hoc me mone, an quam fratri DavidiGa naar voetnoot3 dederam σϰυτάληνGa naar voetnoot4 acceperis: deinde an ea placeat, an alia uti malis, quam primis literis poteris transmittere. De honore tibi quondam publicis suffragiis delato nihil est hoc rerum statu, quod sperari debeat, neque tamen deerunt qui sperare te iubeant. Iudicium de bonis a nobis intentatum quiescat nonnihil; suum interim promoveat Hogerbetius, cui argumenta nostra suppeditari aequum et ex usu censeo. Velim ad me mitti exemplum literarum, quas ad Ordines et Principem scriptasGa naar voetnoot5 tradidistis, quia hic LangeracensisGa naar voetnoot6, nescio cur,......................Ga naar voetnoot7 rumorem mihi noxium spargunt et qui mihi accelerandae defensionis necessitatem augebit. Historia nostraGa naar voetnoot8 ita perscripta nondum est, ut quicquam eius edi cum gloria possit; nam ex quo Reipublicae negotia interius inspexi, tempus emendandi atque | |
augendi mihi defuit. De domicilio meo quin Lutetiae sit futurum, nullas video dubitandi causas. Si quae chartae ad innocentiae nostrae tutelam pertinentes quam primum submitti mihi possent, multum id valeret ad levandum exsilii et otii taedium. Ut aliquid tale adornemGa naar voetnoot1 extra periculum est, et in omnem eventum utile. De editione postea videremus. Sed quae in carcere confuse tractaveram, possem nunc distincte et additis probationum subsidiis disponere. Neque scio an in futurum tam laxo usurus sim tempore. Haec postquam scripseram, vidi Praesidem Ianninum, qui et ipse putabat scribendum aliquid ea de re et quidem dum recens mihi rerum memoria: sed de editione petendum a tempore consilium. Multi hic verentur ne Reipublicae nostrae Praesides, metu belli ob mala interna, sub nomine Germanici Imperii, aut simili velamento patiantur se retrahi sub imperium Austriacae domusGa naar voetnoot2, Britanno annuente, tum ut matrimonium adeo expetitumGa naar voetnoot3 obtineat, tum ut ...............Ga naar voetnoot4. Legatus Archiducum, qui hic fuit, ait Regem Hispanum inducias nolle: neque bello abstenturum, ni pax perpetua fiat cum aliquo in Austriacam domum obsequio. Ego vero spero esse apud nostros plus cordis atque consilii, quam ut quicquam admittant libertati damnosum. Rex Caesaroduni Turonum exortos motus quinque hominum supplicio capitali, tredecim aliorum captivitate compescuit. Atque ibi quidem in Romanenses exercita severitas. At Diepae inque maritimis oppidis arma Reformatis demta, unde magnus passim congregum motus, Lutetiae maxime, quanquam pro quiete publica gnaviter laborante Magistratuum urbanorum cura. Salmurii admissus a Plessiaco Rex nunc ultra tendit: credunturque iam eques et cohortium vis ad claudendam terra Rupellam missa: mari autem idem facturas naves, quae sub NeversioGa naar voetnoot5 in Peloponnesum itare composito rumore iactabantur. Imperator dicitur ferociter victoria uti, nec sine periculo novi discriminis: iamque in Silesia resurgere partes. In Hungaria emtos Gaboris amicos ipsius in pernitiem, ipsoque vix elapso ducum primos Imperatori traditos. Haec sunt quae hic feruntur. Tuas avide exspectabo, measque res tibi commendatissimas esse confidam. Vale mi frater, et matrem, fratres, sorores, cognatos, amicos saluta, nominatim Borelios et BellimontiumGa naar voetnoot6. 14 Maii 1621. Lutetiae. Tuus
|
|