Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend645. 1621 Mei 28. Aan N. van ReigersberchGa naar voetnoot1.Binas a te, mi Frater, literas pariter accepi, quas 8. et 14. Maii ad me dedisti; pro utrisque gratias ago. Ut ab eo quod praecipuum est ordiar, popularis meiGa naar voetnoot2 postulato satisfaciam simul te esse in Hollandia cognovero. Neque enim eius momenti res aliter quam per MarbaldumGa naar voetnoot3 recte curari poterit. Eiusdem popularis consilium plane sequendum erit in innocentiae meae defensioneGa naar voetnoot4. Quando ea iuris publici sit facienda, ea de re, ut dixi, cum tempore deliberandum est. Sed nisi documenta causae aliaque hic habeam et viris prudentibus exhibeam legendum aliquem rerum nostrarum commentarium, cum honore hic esse non possum. Magno enim consensu id a me requiritur. Neque mihi vita vitalis aliter fit. Tuae res utinam spei tantum habeant, quantum erit pollicitationum. Sed gravibus edocti exemplis tandem sapere debemus, neque nos lactandos dare. Utinam vana augurer ut solent longis aerumnis fatigati. Ad chartas quod attinet, nulla est mearum quae non, ut in navi funiculi, usum aliquem aut ad hanc causam aut ad res alias habeat, exceptis privatorum et minus illustrium ad me literis. Praeter nudas chartas sacci sunt duo aut tres qui non litium instrumenta, sed publici iuris documenta continent. Ab amicis si quid insuper haberi potest lucro apponetur. Lis de bonorum publicatione nullo fructu nunc urgebitur. Imo mea refert ut damnum pati credar. De me revocando spes inanes iudico; neque alio fine ista fingi, quam ut me silente liberum sit tempus in me mentiendi: quod et per me scio et ex literis uxoris cognosco. Simili arte res tua sine fine, ut puto, protelabitur. De forma literarum ad te posthac scribendarum ut praelegi possint consilium tuum sequar, nempe ubi in Hollandia, ut dixi, te esse intellexero. Quae hic geruntur ad fratrem natu maximumGa naar voetnoot5 scripsi. Illud oblitus sum hoc rerum motu etiam Castellumrenardi, quod Principis Henrici est, vim passumGa naar voetnoot6: Langeracensis, negotium Principis utiliter gerens - neque enim mandatum exspectari tempus patiebatur - admonitus ab eis, qui Principi hic inserviunt, rem retulit ad Consilium Regis quod est Lutetiae, qui omnia in integrum restitutum iri polliciti | |
sunt, sed libellum postularunt quem ad Regem transmitterent; eum concepit Principis Henrici nomine Langeracensis et, ut iustum erat, expressit eum Principem nihil plane passurum suo in oppido fieri Regis rebus adversum. Scribebam haec in magna festinatione cui veniam dabis. Patriae et amicis qua possum prodesse nunquam desinam et tibi pro summis in me officiis gratias agere. Vale optime frater. 28 Maii, 1621. Lutetiae. Tuus totus
|
|