Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend648. [1621 einde Mei. Aan Pierre JeanninGa naar voetnoot1].Quae ad me scripsisti nuper, vir Clarissime, eorum partem minime miror, partem mirari satis nequeo. Minime miror spargi sermones de inserenda patria nostra in Imperii Germanici corpus. Nam proficisci hos sermones ab Hispanis et Austriaca domo, quorum cum maxima gloria atque utilitate ea res coniuncta est, nulli dubium esse debet. Quod vero maxime miror hoc est quod adiicis, a non-nullis Patriae nostrae Rectoribus hos sermones pronis auribus animisque accipi. Memini enim cum ante hos annos viginti, interposito duce BrunvicensiGa naar voetnoot2, res eadem agitaretur, eorum, qui tum rempublicam tractabant, animos valde ab eiusmodi consiliis abhorruisse. Certa enim haec et extra controversiae aleam posita erat omnium sententia, nullo modo, non dicam florentes, sed tutos nos esse posse nisi imperii nostri summam intra nos haberemus. Nunc cum post id tempus per annos viginti summa illa potestas primum bello quantis nunquam antea sumptibus exercito fortissime sit defensa, pactionibus cum hoste velut in quietam deducta possessionem, foederibus externis cum Galliae et Britanniae Sueciaeque Regibus, cum Venetis insuper et munita et ornata, per totum denique orbem ad ultimos usque Indos celebrata, quae causa movere nunc quenquam possit, ut de eo iure, sub cuius praesidio iura omnia continentur, abdicando cogitet, comminisci nequeo, nisi quod privatam eam esse certo mihi colligere posse videar, quia a publicis rationibus tam longe distat ista molitio, ut ne probabili quidem specie commendare se possit mediocri iudicio valentibus. Nam quod velandae ignominiae affertur de liberis Germaniae civitatibus, captatio est ambiguae vocis et lusus in re maxime seria. Liberae enim illae vocantur comparatione aliarum Imperii partium quae adductius reguntur; eaque libertas partim in magistratibus quos ipsae creant, non ob Imperatore accipiunt, partim in nummis cudendis aliisque id genus privilegiis atque immunitatibus consistit. At obedientiae sacra- | |
mento tenentur, obstringuntur legibus etiam in quas non assenserunt, indicium accipere et iudicatum facere coguntur: quae omnia evidenter ostendunt libertatem illam quam habent talem esse, qualis potest competere subditis, non illam quam nos nobis vindicavimus hactenus verbisque et armis defendimus, quae in se ius imperandi plenum perfectumque complectitur. Discrimen hoc probe a se intelligi ostendunt Veneti aliique per Italiam populi quibus Helvetii addi possunt et Genevenses. Isti enim omnes quanquam olim pars eius corporis, quod Imperium dicimus, nulla mercede adduci possunt ut eo redeant, quippe experti non illam Germanicarum civitatum, sed soli Deo subditam libertatem. Si annales nostros revolvere nobis libeat, reperiemus iam olim Hollandiae Comites magno optimatium ac populi assensu bella gravissima suscepisse potius quam ut Imperatorum se vasallos faterentur: quod tamen vinculum multo minus est quam subditorum. Nam Vasallus ad militaria tantum auxilia, non etiam ad alia, quae imperantur, facienda adstringitur. Fuerunt postea Comites e Germanicis familiis oriundi, qui, quod Imperatores haberent parentes aut agnatos, homagium Imperatoribus facere ex re sua existimarunt: sed ea res quoties ad Ordinum pervenit notitiam magno consensu improbata est, ut inimica avitae libertati, cuius tuendae non imminuendae potestatem Principes sub Comitum nomine acceperant. Itaque Philippo Burgundione, quem Bonum vocant, principatum adepto Fredericus Secundus Imperator ut ipso populisque ipsi creditis amicis uti posset, omnem illam controversiam extinxit, et aequale foedus pepigit. Carolus postea Austriacus ut ad Imperatorium fastigium, quod ardentissime expetebat, pertingeret, cum nihil magis ipsi obstaret quam quod populi, quorum ipse Princeps erat, maiestatem Imperii non magis quam Galli aut Britanni agnoscerent, Germanorum animis conciliandis promisit effecturum se ut Belgico-Germania in Imperii Germanici corpus coalesceret. Sed cum iam spei suae compos factus, aliquam fidei suae liberandae viam quaereret, invenit rem implicatam maximis difficultatibus: nam et singulae nationes, praesertim Hollandica, ius suum contra omnia externa imperia fortiter tuebantur, et qui Carolo a consiliis erant plurimas afferebant rationes cur ista mutatio Belgico-Germaniae rebus neutiquam expediret. Tandem Carolus Imperator cum negotium difficile aliter extricare non posset, inter Imperium Germanicum et Belgico-Germaniam pactionem instituit, sed eam quae multis modis Belgico-Germanorum libertati cavebat, ita ut tota illa concorporatio ad solam ferme causam tributorum, quae pro communi tutela Germaniae essent necessaria, adstringeretur. Atqui ne ea quidem pactio ad effectum perducta est, Ordinibus tributa inferre abnuentibus: atque ipse Imperator et Germaniae Principes ac Civitates Belgico-Germanos a suo corpore plane alienos apertissime iudicarunt, cum querelas de Hispanorum iniuriis saepe ad se delatas tanquam nihil ad se pertinentes reiecerunt. Ex eo Batavi nostri eorumque socii libertatem quam sine ope Germanica vindicaverant non minus ab Imperio Germanico quam ab omni alia externa potentia intactam atque illibatam servavere: professi id ipsum tum etiam cum ante Induciarum pactionem non obscura Hispanorum arte literae ab Imperatore venissent, quae sepultas diu disceptationes in hoc renovabant, ut publice Batavis status controversiam facerent. Ab his maiorum nostrorum ac nostris etiam institutis discedere quae suadet ratio? Necessitatis patrocinio, ut spero, nemo utetur: nam neque subesse veram necessitatem ostendit priorum multoque difficiliorum temporum comparatio: et ista allegatio semel admissa in praeceps ducit, neque habet ubi consistat. Hoc pro | |
necessitate accipietur quod, nisi id fiat, nulla spes sit vitandi ea pericula quae bellum solent comitari? Sane ea ratio si admittitur iam nihil impediet quo minus ipsius Regis Hispani subeatur imperium si ille aliter a bello nolit absistere. Si pacis causa quidvis subeundum est, frustra sane per annos quadraginta tantum sanguinis effusum est, tantum pecuniae erogatum. Optanda quidem pax et bello praeferenda, sed tuta atque honesta, quae libertatem conservet, non quae inducat in servitutem. Parentes nostri, cum praeter Hollandiam Zelandiamque, et eas non totas, caetera circum essent hostilia, nullum extra foedus, vectigalia tenuia, nulla tamen necessitatis excusatione arma sibi passi sunt excuti. Nos cum septem nationes mari atque amnibus munitae, non sua tantum vi, sed et externis amicitiis floreant, cum a tributis et vectigalibus nihil sit immune, ipsaque haec onera tempus et maiora, et ferendi assuetudine molliora fecerit, eam nunc viam inibimus quae plane in praeceps ducit, et cedendi modum nescit? Quanto facilius si quid intus turbidum aequis legibus et offensarum oblivione sarcire, amicorum Regum beneficia vetera agnoscere, nova mereri. Quod si fit aut aequam et sine verae libertatis delibatione pacem hostis dabit, aut post avum patremque sentiet communem esse belli aleam, et maiorem diffusioremque potentiam ad plures ictus patescere. Necessitate igitur reiecta, quae et priorum temporum comparatione evanescit, et semel admissa in omne flagitium trahit, ad utilitatis quaestionem relabitur consultatio. Ego vero quae vel in speciem utilitas ex hac re ostentari possit non video. Nimis enim manifesto docet multorum iam annorum experientia, Germaniam animis pridem languentibus, armis inhabilem, aegram discordiis, sibimet sustentandae esse imparem, tantum abest ut ad aliorum pericula sublevanda quicquam valeat. Si sine ullo libertatis damno de societate sola ageretur tamen doceret sensus communis, stulte adscisci socios, qui oneri magis sint futuri quam usui. Quanto maior dementia rei pretiosissimae dispendio emere rem nihil profuturam. Quid vero non profuturam dico, cum multis modis obfuturam, non illa tantum communi suspicione, quae formidolosa nobis indicat omnia quae hostibus valde placent, sed propriis quoque et certis argumentis apertissime liqueat. Tributa quam sint plebi gravia, quam mercaturae inimica, nemo non intelligit. Indicta hactenus onera placide plebs tulit, odio Hispanici nominis et quia sub aspectu periculum immensaeque multitudini ex ipso bello quaestus. Si cum Germania coalescimus, quibuscunque tandem legibus, tributa certe adversus Turcam - hoc autem nomine appellari solent etiam quae aliis usibus destinantur - recusari non poterunt. Quod si Caroli Quinti aetate a Belgico-Germania tantum exigebatur quantum a duobus Electoribus, qui plurimum conferrent, quid nunc exactum iri putamus a parte quidem Belgico-Germaniae, sed ea parte, cui bellum tam grave in Hispanum tot per annos toleratum tantam opulentiae famam circumdedit? Adde quod ex eo tempore increvit Turcica potentia, neque repelli nisi maiore opposita potest. Iam vero plebi, quae nisi oculis subiecta non intelligit, quam durum videbitur, de suo impendere, quo Hungaris sit melius, nullo interim ad se commodo permanante, quale antehac senserant cum miles quod ex communi acceperat stipendium, privatim in singulos erogaret. Illud quoque inevitabile, Turcam habere hostem: quo ipso lucrosa illa per Syriam aliasque Ottomannici Imperii partes negotiatio plane amittitur. Ne cum Christianis quidem, qui Mari Mediterraneo longe lateque circumfunduntur, tuta erunt commercia, quando totum illud mare Turca suis classibus infestum habet, qui nunc nobis parcit ut amicis, tunc tanto maiore nostrorum damno | |
grassaturus, quanto alias gentes navium numero anteimus. Mali huius magnitudinem coniectare licet ex gravissimis damnis, quae duae Punicae urbes Algeria et Tunetum nobis per annos retro actos aliquot intulere. Quota enim illa pars est maritimarum urbium quas per Europam, Asiam atque Africam Turca possidet? Neque deesse ei poterit navium tractandarum perita multitudo. Nam ut de aliis populis sileam-quorum copia laboramus-spe belli domi amissa ibi bellum quaeret. Controversias cum Germanis pridem habemus non paucas et quidem maximis de rebus. Exempli causa duas adferam; Queruntur Germani merces quae a nobis illuc subvehuntur gravibus premi vectigalibus, idque ipsum dictitant non modo communi libertati, sed et peculiariter iuri Germaniae, cuius flumen sit Rhenus apud nos in mare exiens, adversari. Neque minus nos incusant quod piscium ex mari venientium capturam omnem ipsis intercipiamus interpositis septis quibusdam quae transitum prohibent. Satis nota sunt quae contra has querelas a nobis dici soleant. Sed hactenus possessionis retinendae certi sumus praesidio summae potestatis, quae penes nos fuit alienis arbitriis non obnoxia. At Germaniae illigatis certe super his rebus subeundum erit iudicium aut Auditorii Spirensis, aut aliorum qui cognitores a Conventu Imperii dabuntur. Incerti autem eventus est res ad iudicem ire: ac nobis eo magis metuenda quo plures in Germania invidentes nobis quam faventes habebimus. Praeter has aliae multae controversiae ex re nata incident ad mercaturam praecipue pertinentes ex qua opes nostrae publicae privataeque pendent. Transeo ad religionem, cuius studia in animos humanos vim habent maximam. In omni Imperio Germanico duo tantum instituta publico iure nituntur: Catholicorum Romanensium et Augustana. Iam Reformatorum dogma, quod Palatinatum aliasque regiones occupavit, dissimulari, non publico iure niti saepissime professi sunt Romanenses et Augustani, atque etiamnum profitentur: unde apparet quam incerto in loco futurae sint res Reformatorum quorum maxima est apud nos multitudo, si Imperio Germanico misceantur. Dicat aliquis caveri ea de re pactionibus posse. Sed inanem hanc ease fiduciam, praeter vetera et externa, docent res apud nos intra novissimi belli tempora gestae: Nullis enim pactionibus unquam impediri potuit, quominus ea religionis forma a qua stabat pars corporis maior, libertatem sibi primum assereret, deinde aliis quem vellet statueret modum. Foedera quoque externa quibus securitas nostra maxima ex parte continetur, hac rerum nostrarum mutatione corruent. Scio quidem etiam a Principibus Germaniae foedera fieri: sed cum exceptione obsequii, quod Imperatori et Imperio debent. Quis autem pure obligare se velit ei qui talem adferat exceptionem in tot effugia patentem? Amplius dicam, ne talia quidem foedera ab Imperatore et quibusdam Germaniae Proceribus iusta atque legitima haberi, nisi aut Conventus Germanici, aut Imperatoris auctoritas disertim accesserit. Contra si fiat, litigandi materia, et si qua in nos audendi detur occasio, grave periculum. Et haec quidem incommoda frons ipsa rei praefert. Sed multo maius est quod in recessu occultatur. Si quis palam suaderet rediri sub Imperium Regis Hispaniae, haud dubie horrerent omnium animi. At timendum ne clam et per cuniculos eodem eatur. Nam et antehac Imperatoriam dignitatem obtinuerunt Hispaniae Reges, atque idem rursus accidere posse quis non videt? praesertim cum Austriaca domus longa possessione eam dignitatem quasi iuris sui fecerit. Neque illud novum, Imperatores ex eo, quod publicum est Imperii, suum privatim facere varios per obtentus et fiducia potestatis, quam nemo irritare audet. Ita Carolus Imperator Cameracum, Traiectum, Mediolanum | |
ut Imperator accepit, sed filio haeredi tradidit cum Imperio exiret. Ut iam nullus Rex Hispaniae Imperator fiat, tota tamen gens Austriaca et matrimoniis saepe repetitis, et rerum suarum necessitatibus inter se illigata praesidium suum habet in magnitudine Hispanica, eiusque aulae consiliis gubernatur: ut saepe non tam Imperator imperare, quam per Imperatorem Rex Hispaniae dici debeat. Neque est quod quisquam fingat, his malis tot atque tantis occurri posse, si notae fidei praefectis haereditario iure regimen relinquatur et pactis publicis firmetur. Nam ut de iis, qui nunc sunt optima in perpetuum sperare liceat, quis pro nondum natis spondebit? Nam adeo mutabile est humanum ingenium, ut nihil de quoquam homine certi spondere nobis possimus, multoque minus de iis qui nascituri sperantur. Notum est quinquennium Neronis quanta saevitia exceptum, et quam dispar Germanico filius Caius Caligula. Adde quod hoc modo non modo libertas amittitur sed duplicantur domini contra monitum vetus
Esse sat est servum, iam nolo vicarius esseGa naar voetnoot1.
Exemplum huius rei non adeo vetus praebere nobis possunt Frisii qui cum Saxonibus, quos haereditario cum iure Imperator ipsis praefecerat, gravissimas pro libertate avita disceptationes etiam armis exercuerunt, donec tandem Saxonum ius in se transscriptum Carolus is, qui postea Imperator factus est eius nominis Quintus, accepit nactusque est haud magna pecunia Principatum quem Maiores sui septingentos per annos multo sumptu, multo sanguine frustra speraverant. Haec cum reputo, in animum inducere non possum, esse quenquam qui mutationi isti, de qua scribis, in praesens indecorae ac damnosae, ancipiti in futurum, ministrum praebere se cupiat, nisi qui res novas ex novis serendo pericula publica domesticis opponat. Nam qui republica salva salvi esse possunt, ni fallor, nunquam id admittent, ut dicat posteritas nisi ipsis ad Magistratum provectis amitti solidam libertatem non potuisse. Plura nunc non addo, neque enim necessarium arbitror, nisi ad hanc causam nova adhibeantur lenocinia, quibus discussis opus sit. Vale. |
|