Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend723. 1622 Febr. 25. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot7.Facis quod soles, Vir Illustris, cum tanta tangeris rerum mearum sollicitudine, quas quo loco esse dicam nescio. ProcancellariusGa naar voetnoot8 et Ianninus omnia officia spondent, et quin praestent non dubito. Quid rem pridem decretam ad exitum perduci vetet, equidem coniecturis nullis assequi possum. Magnam mihi spem optimi successus facit id, quod de tuo huc itinere scribis, quod utinam tibi detur implere. V.C. affinem tuumGa naar voetnoot9 aut iamiam, aut ut primum potero, conveniam, ut ab eo intelligam, num qua sit occasio id faciendi; quod cum facere maxime debeo, tum vero libentissime sum facturus, ut tuis desideriis quicquid possum operae impendam. Gaudet coniux mea se tibi non excidisse, et inter paterna oscula suo quoque nomine aliqua liberis tuis dividi optat. Eos omnes recte valere dulcissimum est nobis intelligere. Rursum molestus sum tibi: nam cum Apologeticum meumGa naar voetnoot10, Batavo sermone conscriptum, ad amicos mitterem, | |
certiorem mittendi rationem invenire non potui, quam si fasciculum tuo inscriberem nomini; quod ex tuo munere sanctimoniam habere debet. Dum illud amici perlegunt, ego interim hunc librum Latino sermone donabo. Quantum ea res auctura sit potentium in me odia, satis intelligo, sed mihi semper rebus omnibus potior fuit famae cura, quam crudelis sim si negligam. Vale, Vir Eminentissime, cui iniuriam faciam, si ut me ames te rogem. 25 Febr. 1622. |
|