Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend794. 1622 Nov. 4. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi Frater, Laetitiam bonis omnibus attulit illa tam diu sperata pax, quae tandem coiit in leges Protestantibus haud graves: nam Rupella, Monsalbanus, Nemausum, Monspellerius, Castrum et alia quaedam minora oppida securitatem illis quanta satis est quiescere volentibus praestabunt. Vetera de Religione edicta observabuntur ut oportet. Rex Massiliam abit, inde Lugdunum ubi Dux Sabaudiae et Legatus Venetus exspectantur acturi cum Rege de negotio Rhetico. Comes stabuliGa naar voetnoot2 in bellum ardet, sed creditur prius mittenda ad Hispanum Legatio, forte et Pontifice sequestro utendum. Princeps Condaeus paci infensus abiit ut se voto liberet apud Divam Lauretanam. Rex non ante anni finem hic exspectatur. De DrubbeltioGa naar voetnoot3 quaeso inquiras quantum potes. Nam Peiresius noster accuratam eius rei historiam nosse expetit. De his quae in Batavicis InstitutionibusGa naar voetnoot4 desiderantur, ubi otium erit, cogites rogo. Sed et de Drentina liteGa naar voetnoot5 ecqua sit spes salarii. Est inter nobiles eius territorii EchtenusGa naar voetnoot6 amicus mihi qui haud dubie monitus | |
id curabit. Velim res tuas ita componas ut sub ver huc venire possis, et mihi per aliquod tempus adesse, nam adfinesGa naar voetnoot1 discedunt et solitudo mea valde indiget subsidiis. Patrem senem hue ut veniat rogare non audeo: quanquam utinam ferret eius aetas. Actum procuratoriumGa naar voetnoot2 de quo scripseram Rotterodami esse suspicor. Librarius Apologeticum non misit Francofurtum, quia bellum metuebat, peccatum tamen quod nomen saltem catalogo non est additum. Et Belgicum tam lente procedere miror. Patri ac matri pro cura valetudinis IaniniGa naar voetnoot3 gratias ago. Si per amicum mittendi radices occasio dabitur erit id pergratum. Deus familiae nostrae bonisque omnibus adsit propitius. 4 Nov. 1622. Tui amantissimus
|