Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 758.
| |
[pagina 92]
| |
Iam verò discessis Regijs Maiestatibus, alijsque Legatis plerisque plusculum otij nactus sum; idcircò etiam protinus binis tuisGa naar voetnoot2) mihi multùm iucundissimis literis respondere volui. Ex tribus istis exemplaribus de Saturni ☽Ga naar voetnoot3) ad me missis, unicum Domino De Noyers, Serenissimae Reginae nostrae à Secretis, alterum Doctissimo Domino nostro EichstadioGa naar voetnoot4) suo tempore, cum adhuc in vivis esset (nuper enim die 8 Junij Optimus Senex, magno Rei literariae damno, proh dolor! mortuus est) tuo nomine, uti petijsti, obtuli; qui maximas gratias, praeviâ salutatione, pro gratissimo munere tibi egerunt; tertium vero exemplar mihi reservavi, pro quo non minus debitas Tibi habeo grates, quòd et mecum quantocyus tuas cogitationes et inventiones communicare haud fueris dedignatus. In principali quidem negotio, quod praecipuum est, nempe de periodo phasium, mihi, uti percipio, planè adstipularis; de quo habeo, sanè, cur mihi maximoperè gratuler; sed aliam planè hypothesin, phaenomenon istud demonstrandi, excogitasti, sic ut in hypothesi à me omninò dissentias. Verùm propterea haud Tibi succenseo, sed multò magis laudo conatus tuos, quod pariter, ut omnes veritatis scientiarumque cultores decet, veritatis gratiâ, tuum iudicium, quod profectò magni semper facio, mundo detegere haud nolueris. Interim tamen minimè piget, etiam meam edidisse hypothesin: Cuius melior vel verior sit, nolo equidem ipsemet diiudicare, sed alijs, temporique inprimis relinquo. Fundamentum totius hypothesis meae in eo consistit, quod non solùm praesupponam, sed etiam ex multis observationibus plurimorum annorum edoctus fuerim in ♊ et ♐, Saturnum existere ellipticum, quoad corpus medium; Tua verò hypothesis, quod Saturnum habeas pro corpore omninò rotundo, atque id etiam ex observationibus Tuis id demonstrare conaris, provocasque ad tua exquisita Telescopia. Ad utrumque nihil, crede, inferendum habeo; siquidem rectè omninò observasti, et ego pariter idem, Saturnum ab anno scilicet 1655 quo primùm observationes instituisti usque 1659, vel sphaericum, vel sphaerico-ansatum extitisse; sicuti ex tabulâ Phasium Saturni Speciali, quàmGa naar voetnoot5) Ephemeride nostrâ pagina 17 dissertationis nostraeGa naar voetnoot6) insertâ, clarè perspicitur, imò in hunc usque diem eadem formâ istum sic deprehendo, etiam meis Telescopijs, quorum beneficio omnia phaenomena (absit tamen gloria) quaecunque ab alio quopiam unquam sunt observata, pariter animadverto. Quicquid tamen sit, ut iam saepius innui, et Ellipticum ♄ luculenter alio tempore sum contemplatus, anno scilicet 1648 et 1649, cum in ♊ versaretur, quali facie anno 1663 et 1664, Deo sic volente, me istum etiam observaturum | |
[pagina 93]
| |
spero. Exspector igitur paululùm, usque dum ♄ ad ♐ iterum perveniat, tum quin tu eadem specie ellipticâ ♄ lucere, et iam tuismet Telescopijs, benè perspexeris, planè nullus dubito. Quae observatio litem inter nos omninò dirimetGa naar einda), sic ut facile erit omnibus diiudicare, cuius hypothesis sit amplectenda. Nam existente ♄ ellipticoGa naar eindb), tua machina annularis (sit venia verbo) nullo modo consistere potest. Haec sunt quae in genere brevibus reponere volui, ad singula autem, ut ut lubentissimè vellem, profectò, occupationes hand permittunt: idcirco in aliam commodiorem occasionem id reijciendum erit. Demiraris quî die 20 Aprilis Anno 1657 Comitem ♄o adeò vicinum conspicere potuerim; sed non est quod mireris, siquidem non minùs optima possideo Telescopia, imò nunc adhuc meliora quàm hactenus, quibus observationes peregi, sic ut istum comitem probè admodum conspicereGa naar eindc), non sine magnâ delectatione potuerim: profectò, non est mos mihi, nec decet bonum virum quicquam comminisci, aut ex celebroGa naar voetnoot7) fingereGa naar eindd). Jam verò à biennio parùm aut nihil de Comite ♄i fui sollicitus, cùm reliquae graviores observationes, de quibus in ultimis meis literisGa naar voetnoot8) mentionem feci, circa fixas, motumque planetarum, id minimè mihi concesserint. Quandoquidem nec ullam horulam serenam, nedum ullam integram noctem praeterlabi patiorGa naar einde), quâ non istis speculationibus avidissimè inhiem; quibus verò Machinis ac Instrumentis, non solum integra minuta, sed et bina secunda commonstrantibusGa naar eindf), optarem ut tu omnia, tum modum observandi, eaque tractandi tuismet oculis spectare posses, crede, haud Te poeniteretGa naar eindg). In hocce dicto negotio totus iam incumbo, etiam (annuente divinâ gratiâ) eò iam perveni, ut aliquot millia observationumGa naar eindh), inprimis distantiarum, tam Fixarum quàm Planetarum omnium scliciter obtinuerim; faxit Deus Optimus Maximus, ut et ea, quae adhuc restant, ad nominis sui gloriam reique literariae commodum aeque feliciter peragere possimus. De maculis Solaribus, scias, eas hoc anno currente 1660 frequentiores in ☉ extitisse. Februario enim 23 binas simul conspexi, quae ad 29 eiusdem mensis perduraverunt. Vicissim die 15 et 16, ad 26 Martij usque diversae luculentissimae maculae à me observatae sunt; nec non rotundam solidiorem totum ☉is discum peragrantem adGa naar voetnoot9) die 12 ad 19 Maij usque, summâ cum oblectatione quotidie ferè sum contemplatus. Rursus die 10 Junij quatuor insignes maculae conspectae sunt, quae inter 2 et 10 Junij ☉em ingressae erant: nam die 2 nihil prorsùs adhuc apparuit. Pariter aliam rotundam valdè conspicuam nuper die 9 Julij notavi, quae eâ ipsâ die, nempe 12 ejusdem mensis prorsùs Solem egressa est, quâ denuò alia nova exilis cum adhaerentibus alijs quibusdam minutissimis umbrisque rariusculis circa horizontem ortivum sub adspectum prodijt, quae adhuc in Solis disco visibili versatur. Hinc augurari licet imposterum eas iterum in | |
[pagina 94]
| |
Sole frequentiùs apparituras. Horologium meum cum perpendiculo iam etiam consectum habeoGa naar eindi), quanquam id non ampliùs possideam: Serenissimo enim RegiGa naar voetnoot10) nostro, cùm me inviseret, istud humiliter obtuli; sed brevî aliud paratum habebo ab automaturgoGa naar voetnoot11) meo, quem in domo mea, pro instrumentis fabricandis alo. Pareliorum istorum, qui Wassaviae fuerunt observati accuratiorem et descriptionem et delineationem mihi nuper promisit Dominus Burettinus ItalusGa naar voetnoot12) VirGa naar eindk) alias insignis et eruditus, qui diligentissimè omnia et singula ipsemet et notavit et delineavit; multò verò aliter, uti percepi, quàm Martinus BernhardiGa naar voetnoot13); istam quamprimùm obtinuero, quantocyus Tibi communicabo.Ga naar eindl) Hoc anno die 30 Martij mane ab horâ 1 usque tertiam, diversae paraselenae observatae sunt hîc Gedani, quae diversimodè paulatim mutatae, coloribusque tinctae fuerunt, sed ipsemet eas non conspexi. Eodem die ante meridiem ab amico meo in Fortalitio ad Vistulam observati sunt tres parelij; nec non 6 Aprilis vesperi hora 5½ in viciniâ nostrae urbis ad pagum Streisz 4 parelios ipsemet oculis meis animadverti, de quibus delineationemGa naar voetnoot14) hisce transmittoGa naar eindm): pseudosoles ab utroque latere erant caudati, arcus in quo pseudosoles apparebant ex parte coloratus instar iridis erat, 40 et amplius circuli graduum pseudosol superiorGa naar eindn) cùm evanesceret, portio circuli in locum eius emicuit pariter coloribus variegata: spectaculum erat sanè iucundissimum. Hocce phaenomenon idem amicus meus in primario nostro Fortalitio ad Vistulam pariter annotavit, sed paulò aliter; siquidem tantùm duos pseudosoles ab utroque latereGa naar eindo) deprehendit. Pro communicato Systemate HodiernmaeGa naar voetnoot15) gratias Tibi debeo permagnas: avidissimè istud perlegi, sed nihil novi, quod non iam perspexerimus, in eo inveni; idcirco id Tibi iterum transmitto; si quid vicissim potero faciam, certè, ex animo. | |
[pagina *5]
| |
[pagina 95]
| |
Non sine singulari animi voluptate percepi Te brevî iter suscepturum, cum Dominis Legatis in Galliam, quod ut felix faustumque sit, animitùs precor. Si communes amicos ibidem convenire Tibi contingat, eos, meo nomine, officiosè salutes rogo, inprimis Dominos Bullialdum et Robbervallum, Paschalium, aliosqueGa naar eindp) omnes nobis benè cupientes, et si quid singulare notatuque dignum in re literariâ vel inventum vel editum fuerit, quaeso communices, experieris me Tibi vicissim maximè esse obstrictum. Dabam Gedani Anno 1660 die 13 Iulij.
Tuae Claritatis
Studiosissimus I. Hevelius. |
|