Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 302.
| |
[pagina 435]
| |
et mihi quantocyus observationem tuam circa Saturnum habitam, et quidem per fratrem tuumGa naar voetnoot1), Juvenem Nobilissimum ac Praestantissimum, communicare haud gravatus fueris. Quibus observationibus coelestibus, ut magnoperè delector, sic profectò rem mihi fecisti multò gratissimam: quare non solum gratias ingentes Tibi ago et habeo; sed et allaboraturus, ut nullo non tempore par pari rependam. Gratulor felicitati tuae, lateronem ex numero errantium circa Saturnum detexisse: etsi, verum ut fatear, de illo nihil certi adhuc pronuntiare audeam: vidi, et notavi quidem saepissimè prope Saturnum Stellulam: cum verò singulis continuis diebus Planetam observare rarò operam dederim: idcircò, utrum ea stella, fixa, an verò erratica fuerit? minimè deprehendere potui. Imposterum tamen paulò attentius oculos ad istud phaenomenon dirigam, quò et ego aliquid certius statuere possim. Ad vicissitudinem verò facierum phasiumque Saturni, iam à multis annis diligentissimè attendi, ac etiam annuente Divino Numine certam eius periodum, meo judicio, penetravi. De quo Phaenomeno, quales observationes obtinuerim, et quid sentiam, ex hac dissertatiunculâGa naar voetnoot2) pluribus intelliges. Quid tu autem hac de materiâ inveneris, ac iudices; num negotium hocce rectè comprehenderim nec ne? gratum erit primâ occasione percipere. Interea Vale Vir Nobilissime et me ama. Dabam Gedani Ao. 1656 ipso die Solstitij. Tuae Nobilitatis Studiosissimus Johannes Hevelius
Consul Gedanensis.Ga naar voetnoot3)
Nobilissimo ac Doctissimo Viro, Domino Christiano Hugenio.
Hag. Comit. |
|