Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7284. 1645 januari 28. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Clarissime domine, Multum me delectaruntGa naar voetnoot2 quae continentur in literis Claritudinis vestrae, datis XV Ianuarii, nec me tantum, sed et illustrissimum dominum baronem GyldesterniumGa naar voetnoot3 et dominum Hambraeum,Ga naar voetnoot4 qui nobis post paulo quam illae allatae sunt, adfuere. Deus novum reginae regimen augeat ornetque rebus prosperis terra ac mari, nec in belli tantum negotiis, sed et pacis. Dominus Marinus in suis literis de Suediae commodis ac gubernatione praeclara scribit.Ga naar voetnoot5 Dignus plane est, cuius habeatur ratio. Dominorum Bickeri et Stavenissae iniussum reditum credo causas habuisse pri- | |
vatas,Ga naar voetnoot6 sed quae publico obtentu velantur, qualia multa fiunt apud Batavos. Caeterum non despero, quin Hollandiae Zelandiaeque exemplo caeterae quoque nationes visurae sint aliquando, non tantum quanti momenti sit foedera exacte servare,Ga naar voetnoot7 verum etiam quam nulla sit hoc tempore amicitia societasve ipsis tutior et utilior quam est Suedica, quod multis rationibus comprobare possem, scripsique ea de re ad complures. Prout armorum nostro[ru]m erunt successus tum ad mare Balthicum tum ad Albim, ita opimae magis aut minus erunt nobis pacis conditiones, cuius quidem utrisque in locis magna ego impedimenta et sentio et prospicio.Ga naar voetnoot8 Scriptum illud pro iustitia Suedicorum armorum contra DanosGa naar voetnoot9 si aliud est ab eo quod habuimus,Ga naar voetnoot10 videre avebo. Nihil enim est ad eam causam pertinens, de quo non amem institui. Miror istam militum copiam, quae in Suedia reperitur. Plurimum laudo consilium reginae nostrae, ne Jutia et quae ei vicina sunt magisque ad nos pertinent,Ga naar voetnoot11 negligantur ob libertatem Germaniae, quae ipsis, quorum res agitur, cordi non est. Galli non apud Hamburgum tantum, sed et in Leodico et apud Argentoratum corradunt militem.Ga naar voetnoot12 Multi veteres in Catalaniam eunt, nondum hinc digresso Harcurtio.Ga naar voetnoot13 Princeps Thomas Gallis non levibus de causis suspectus est, neque tamen puto eum iterum mutaturum partes.Ga naar voetnoot14 Barbarinis et Romae et per omnem Italiam insultatur.Ga naar voetnoot15 Rex Angliae in ver proximum ex omni ferme Italia auxilia sperat et diem ducit.Ga naar voetnoot16 LV millia ducatorum a Neapoli mittuntur Mediolanum. Papa principem Casimirum cardinalem vult facere. Regi id Poloniae probatur, dummodo Casimirus sacerdote(m) se faciat. Hic Mileterius cum delegatis a synodo Carentoniensi disputavit de iustificatione; nihil effectum est aliud quam quod rationes partis utriusque perscriptae sunt. | |
Deus, clarissime domine, Claritudini vestrae semper faveat, Claritudini vestrae studiosissimus,
| |
XXVIII Ianuarii 1645. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. |
|