Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7103. 1644 oktober 22. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Gaudeo pervenisse ad te exemplaria quae Isaacus Vossius attulerat.Ga naar voetnoot2 Spero iam habebis et illa quae tulerat Vanderhagius,Ga naar voetnoot3 quem nunc Hagae esse audimus. Dominus Utenbogardus non pro sua aetate, sed pro meo desiderio praemature est mortuus,Ga naar voetnoot4 nam et consilia eius super pace ecclesiae et iudicium de meis Annotatis intelligere valde desiderabam. Verum est chartam hic typographicam non esse optimam.Ga naar voetnoot5 Sed hoc repensatur commoditate ea quam locus hic mihi praebet impressa corrigendi. Suavissimae uxori | |
tuaeGa naar voetnoot6 optamus omnes valetudinem optimam. Mea uxor et filia sunt in statu medio inter sanitatem et morbum.Ga naar voetnoot7 Res Gallicae in Catalania plane deploratae videntur.Ga naar voetnoot8 In Germania Binga Gallos, quod pauci in praesidio essent, excussit; Mangontiaci ne idem fieri posset, prospectum est maiore praesidio. De Diderico ex quo Casselam missus fuit, nihil intellexi.Ga naar voetnoot9 Pontifex promittit se aequum omnibus fore, et cardinali Mazarino, qui ob id minus quam ante aegrotat, significavit se ut novum hominem veterum non meminisse.Ga naar voetnoot10 De Cornelio, ex quo Venetiis Bononiam ivit, accepi nihil.Ga naar voetnoot11 Danus a pace satis a‹d›versus est, quanquam non habet secunda quae iactet. Plebem Londinensem audimus ab iis pacis legibus quas rex proponit non aversam, quae res multum perturbare poterit consilia parlamentariorum. Gassionis et munitiones et excursus bene procedunt. Deus te tuosque sospitet, tibi obligatissimus frater,
| |
22 Octobris 1644.
Ballagerum in Catalania cepere Hispani, imminent Serviorae. Pertinet ad honorem nostri ordinis, quod papa nobilis, natus familia Romana, iuris doctor et advocatus fuit.Ga naar voetnoot12 |
|