Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7169. 1644 november 28. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Spero iam tandem ad me perventura quae per Vanderhogium miseras exemplaria,Ga naar voetnoot2 quorum loco ego alia duo a bibliopolis petita SalmasioGa naar voetnoot3 et VossioGa naar voetnoot4 dedi; atque eo me ista res magis angit, quod aliquot naves Rothomago venientes cum liburnica bellica in potestatem hostium venere,Ga naar voetnoot5 quare utram fortunae aleam tua Annotata experta sint, adhuc | |
incertum est. Dedi heri Isaaco Vossio Anthologiam tuam,Ga naar voetnoot6 qui eam Blavio se daturum recepit, ut statim editionem inchoet,Ga naar voetnoot7 ipse interea currente praelo indicem ex tui animi sententia consarcinaturus et ad paginas huius editionis aptaturus. Eandem iam mihi operam obtulit Sorberius,Ga naar voetnoot8 qui hic Hagae est, sed ego alterum, qui et Amstelodami et apud patrem est, praeferendum duco. Interim gaudeo duos iam inveniri ad suscipiendum illum laborem paratos, cum antea ne unum quidem invenire potuerim. Blavius mihi pro certo affirmat vicinum suum Jansonium iam inchoasse Annotatorum tuorum in Vetus Testamentum editionem,Ga naar voetnoot9 neque melius eius consilio occurri posse quam si tria aut quattuor priora capita cum versione Hebraeorum et Graecorum transmittas,Ga naar voetnoot10 ut inde ipse novam moliatur editionem quae melior futura sit quam Janseniana et eo, quod versionem habeat allegatorum, auctior et acceptior. Quare antequam exemplar transmittas integrum, auctor tibi sum mittendi specimen, ut videas quomodo ea editio tibi sit placitura et ut interea Anthologiam promoveamus, quae nimis diu carceres momordit. Ego ut quod res est loquar, Annotatis tuis valde delector, imprimis iis virorum et factorum illustrium parallelis quae subinde inspergis, quanquam futuros putem qui omnem eorum qui in sacris nominantur litteris cum iis qui inter profanos vixere comparationem pro illicita et profana habituri sint. SalmasiusGa naar voetnoot11 ostendit se adhuc fluctuare; interim libertatem scribendi magno in pretio habet et res suas meliore hic loco constituit. Litterae legatorum Suedorum profecto diligenter et apposite scriptae sunt.Ga naar voetnoot12 Avebo cognoscere quid iis opposituri sint caesarei; nisi Germaniae imperium iam plane in mo- | |
narchiam degenerasse dicant, vix habent quo se tueantur. Res regis Britanniae peiore iam loco sunt quam antea.Ga naar voetnoot13 Vellem esse verum quod nuper Vond(eli)us cecinit:Ga naar voetnoot14 Dit huys sal u verduyren,
En Lo(n)den eerst sien treuren sonder muyren,
De vloet met puyn gevult,
Eer ghij 't gesach van Karel kneusen sult.
Utrique filiorum, et ei qui in Italia, et qui in Germania est, opto omnia prospera;Ga naar voetnoot15 qui hic est adhuc animo volvit secretarii apud Amstelodamenses locum.Ga naar voetnoot16 Uxori rogo indices solutam cognatae BellimontiaeGa naar voetnoot17 quam iussit pecuniam. Ego praeter omnium nostrum quae offerri velim officia iam aliud quod scribam non habeo. Deus Optimus Maximus te tuosque diu servet incolumes, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XXVIII Novembris 1644. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 22 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 7 Dec. En in dorso: 28 Nov. 1644 W. de Groot. |
|