Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7137. 1644 november 12. Aan I. Vossius.Ga naar voetnoot1Vir doctissime, Multum me delectat memoria nostri nostraeque consuetudinis, quam omnes actiones tuae literaeque testantur. Non minus vero voluptatis ex eo percipio quod video Claritatem tuam perstare in ea adversum nos benevolentia quae Claritati tuae hereditaria est | |
ab optimo patre et optimo avo materno.Ga naar voetnoot2 Saepe mihi evenit, ut mandata mea in rebus meis non bene serventur. Inter ea hoc est quod non viro summe reverendo parenti vestro, soli ferme in vestris locis talium bono iudici, traditum est illico id quod ei debebam et destinaveram exemplum.Ga naar voetnoot3 Grates autem multas debeo Claritati vestrae, quod etiam ad meas editiones adiuvandas offerat operam suam, qua nulla esse posset utilior.Ga naar voetnoot4 Quis enim hodie est aut mihi amicior aut istarum rerum intelligentior? Velim edi quamprimum Anthologiam. Scripsi ad fratremGa naar voetnoot5 ut tuae Claritati prolegomena nostra ostendat et quae nostra sit de indicibus faciendis sententia.Ga naar voetnoot6 Repetam si quid forte in illis ad fratrem mandatis non satis expresserim. Velim primum fieri indicem poetarum, assignatis locis in quibus sunt ipsorum epigrammata. Malim autem id fieri per libros, titulos et numerum in titulis - quem et in mantissis tum Stephanicis,Ga naar voetnoot7 tum a me additis apponi velim si appositus non est; non enim satis memini - quam ad paginas, ut etiam aliis quae posthac fieri poterunt editionibus sine novo labore inserviant. Refero omnia mea non ad huius tantum saeculi, sed et posteritatis usum. Alium indicem velim fieri personarum, tum ad quas tum de quibus scribuntur epigrammata. Alium praeterea chorographicum de montibus, fluviis, urbibus, balneis, pontibus operibusque aliis quorum in epigrammatis mentio. Alium historicum de rebus bello aut pace gestis, magnis et illustribus. Velim autem duobus his de quibus postremum dixi indicibus addi indicationem scriptorum qui de illis rebus, de minus notis loquor, aiunt, puta Strabonis, Pausaniae, Procopii de Aedificiis,Ga naar voetnoot8 quorum quosdam indicavit Brodaeus, quosdam poterit suppeditare memoria. Nolim enim nimium temporis rebus maioribus inservituri in ista absumi. Post hos indices velim addi quandam quasi saturam de iis quae ad physica aut ethica aut res alias ante omissas pertinent. Labor hic futurus quidem est utilis, sed eum nolim iniungere idoneo ad praestanda maiora. Si tamen sine magno dispendio temporis id fieri poterit a Claritate tua, non mihi tantum, sed et lectoribus, quibus per hunc laborem editio ista fiet multo fructuosior, plurimum gratulabor.Ga naar voetnoot9 Et quanquam maximam huius beneficii partem ferent ii qui ista editione utentur - complectitur enim ea historiam ferme omnem maxime insignem a Platonis aevo ad Jus- | |
tinianum et infra - tamen et ego pro eo me debitorem profitebor. Nam et is multum debet qui per amicum consequitur ut multis prosit. Deus bonis viris optimus diu vos bonos, patrem, matrem et liberos eorum servet ac prosperet, Claritati vestrae studiosissimus,
| |
Lutetiae, XII Novembris 1644.
In auctoribus epigrammatum non secutus semper editiones vulgatas, sed eas quas ex pluribus manuscriptis mihi indicavit clarissimus Salmasius.Ga naar voetnoot10 | |
Adres: Viro doctissimo Isaaco Vossio. Adres (volgens de uitgave der Epist.): Isaaco Vossio. Bovenaan de copie te Rotterdam: Isaco Vossio. |
|