Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7125. 1644 oktober 31. Van I. Vossius.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine, Agerem gratias pro literis Excellentiae vestrae ad me scriptis, si quid mihi tam sublime occurreret quo magnitudinem beneficii possem exprimere, vel tam aliquid humile quo devotionem meam erga illam possem ostendere. Cum vero nihil magis cordi sit quam ut ubi ubi sim Excellentiae vestrae quacunque in re possim inservire, allocutus sum dominum Blaeuwium de editione Anthologiae.Ga naar voetnoot2 Suscepit ille sese quamprimum aggressurum opus illud; unum quod hactenus obstiterit esse, quod non repererit quemquam cui indicis faciendi curam imponeret, velle autem Excellentiam vestram plures indices. Ego promisi operam meam ea in re,Ga naar voetnoot3 si quando certius aliquid de compositione indicum istorum ex fratre Excellentiae vestrae vel ipse, vel ego rescivissemus. Fiet autem illud quamprimum, ut spero. Deus interim Excellentiam vestram diu servet eique det omnia prospera, Excellentiae vestrae devotissimus,
| |
Amstelodami, 1644, ultimo Octobris. | |
Adres: Illustrissimo et excellentissimo domino Hugoni Grotio, consiliario status et ad christianissimum regem legato. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 9 Nov. En in dorso: 31 Oct. 1644 Isaacus Vossius. Bovenaan de minuut te Amsterdam staat: Illustriss. et excell. viro Hug. Grotio. |
|