Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7126. 1644 november 5. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Vellem sane de primis exemplaribusGa naar voetnoot2 unum datum sine mora fuisset Vossio,Ga naar voetnoot3 ut non praescripseram tantum, sed et filio eius, cum ei exemplaria commendarem, promiseram. Spero nunc saltem eum habere a me exemplar,Ga naar voetnoot4 vir istarum rerum intelligentissimus. Librum de Horis canonicis editum gaudeo.Ga naar voetnoot5 Miror me accessionem factum Westerbanii et eius acrimoniam contra ecclesiae romanae adhaerentes.Ga naar voetnoot6 Angliae regina intra paucos dies hic erit.Ga naar voetnoot7 Didericus noster omnia sibi mandata bene est exsecutus; dux Anguianus magnis eum ornat testimoniis.Ga naar voetnoot8 Crescere quotidie sectarum numerum apud Anglos certum est, eaque causa multos impellit ad quaerendam ecclesiae unitatem. Princeps Arausionensis quovis modo domum suam fundat.Ga naar voetnoot9 Erit magnus Suediae cancellarius inter legatos qui ad pacem cum Dano faciendam mandata habent.Ga naar voetnoot10 Doleo de Anthologia nihil me intelligereGa naar voetnoot11 et accipere me literas a domino Gerardo Vossio quibus significat se exemplar exspectatum nondum accepisse.Ga naar voetnoot12 Vide quomodo id excusare possis. Regina et rex hic bene valent. Cardinalis Mazarinus adhuc infirma est valetudine. A foribus cardinalis Antonii Romae ablata sunt Galliae insignia et literae eius quas contra cardinalem Pamphylium nunc papam scripserat, ad papam missae. Auctor fuit Galliae ut | |
contra Pamphylium laboraret magnis etiam pecuniis in id missis. Et ipse arcanis pactionibus initis in eum et suum et amicorum suffragium contulit, offensam Galliae reliquit. Piccolominaeus in Sancti Audomari urbem victum intulit captis aliquot castellis. In Hispania multa circa statum et aerarium emendantur. Regina Hispaniae an adhuc vivat, incertum est. Deus tibi, uxori, liberis amicisque sit propitius, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 5 Novembris 1644. |
|