Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7111. 1644 oktober 24. Van G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine, De reditu Isaaci mei magnopere gaudeo; hodie dies est quartus decimus, quod primum amplecti datum fuit.Ga naar voetnoot2 Ex sermonibus quos interea commutavimus, plurimum cepi voluptatis, nec vel, quantum profecerit, paenitet, vel impensae. Facile etiam video, quantum Excellentiae tuae debeam pro honore quem filio ac familiae meae habuisti. Nec beneficium tantum, cuius et ipse e sermonibus eius fructum percipio, unquam excidet animo cuiusquam nostri.Ga naar voetnoot3 Spero me paucos intra dies a iurisconsultissimo Excellentiae tuae fratre accepturum quae ad Veteris Instrumenti codicem annotasti.Ga naar voetnoot4 Nunc magnas ago gratias pro eo, quod tam praeclaro munere augere volueris bibliothecam nostram. Sed ubi licuerit ambrosia eius pascere animum diu noctuque, multis partibus amplius debebo, nec desinam profiteri. Nunc pauculi dies quibus careo totus mihi annus videntur. Scio aliter fore animatos, qui terris hisce succo turgent loliginis,Ga naar voetnoot5 sed oblatrent quantum volent: ubi multi numero mentes et operam coniunxerint, non decuma eruditionis pars exprimetur. Deus, excellentissime domine, vitam et valetudinem diu conservet terrarum atque | |
ecclesiae bono. Illustrissimae dominae coniugi multam ego, uxor, filiiGa naar voetnoot6 salutem dicimus, pariterque nobilissimae filiae,Ga naar voetnoot7 illustrissimae Excellentiae tuae obstrictissimus,
| |
Amstelodami, 1644, IX Kalendas Novembris. | |
In dorso schreef Grotius: Gerardus Vossius, XXIII [sic] Octobris 1644. In dorso staat in een onbekende hand: Hugoni Grotio G.J. Vossius. Opschrift in de copie te Oxford, in de Vossii Epist. en in de Vossii Op. Epist.: Hugoni Grotio. Lut(etiam) Paris(iorum). |
|