Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7089. 1644 oktober [9/10]. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Tradidit mihi tuo nomine Isaacus Vossius duo exemplaria Annotatorum in Vetus Testamentum,Ga naar voetnoot2 quae ego ut iubes impingi curavi; altera duo quae Vanderhogio dedisti nondum comparent,Ga naar voetnoot3 etsi ipse iam huc venerit, sed ubi Hagam redierit allaturum puto. Ego tibi pro munere in me collato gratias habeo maximas, cuius magnitudinem iam quidem aestimare nondum possum, sed operam dabo ut ex labore tuo eos capiam fructus qui te meque digni sint. Reliqua exemplaria ut iussisti curabo, sed dolet mihi a typographo non esse adhibitam tam egregio operi melioris notae chartam.Ga naar voetnoot4 Gratum etiam mihi fuit ex domino Vossio de valetudine tua cognoscere. Uxorem et filiam non itidem valere, id vere | |
mihi dolet.Ga naar voetnoot5 Mea uxor adhuc decumbit et febris quidem vix adest, sed aphthis vexatur et admodum est debilis, iubet tamen bene sperare medicus.Ga naar voetnoot6 Nunc ad litteras Calendis huius mensis ad me datas ut respondeam, grata mihi sunt quae de rebus in Germania Gallicis scribis;Ga naar voetnoot7 non item ea quae de pontificis animo nuntias, vellem enim eum magis addictum Gallicis quam Hispanicis partibus.Ga naar voetnoot8 Tristia vero sunt quae in Catalonia Gallis evenerunt et vix erit ut reparari possit damnum.Ga naar voetnoot9 De altero aut utroque filiorum si quid acceperis, quaeso intelligam. Petrus iam cum avunculo et consobrino Reigersbergio in Selandia est.Ga naar voetnoot10 Cogita annon eum pro tempore ad te vocare velis, et annon aliqua in parte Suedis possit esse utilis eius opera. De pace Danica maiorem iam spem facere videntur nostri qui ibi sunt legati.Ga naar voetnoot11 In Britannia qui sunt nihil agunt,Ga naar voetnoot12 quanquam rex prospero rerum eventu a pacis consiliis non esse se alienatum ostendit.Ga naar voetnoot13 Princeps noster Saxum Gandavense ita munit, ut hostis de recuperando spem omnem abiicere debeat;Ga naar voetnoot14 de fossa quam iam hostis ducit et munit, alia hic, alia in Flandria sunt iudicia.Ga naar voetnoot15 Si magnum inde terrae WasiaeGa naar voetnoot16 expectant praesidium, nostri vix putant fore ut excursiones in interiora Flandriae inhibeantur, multo minus ut totus arceatur exercitus, siquando princeps illac perrumpere decreverit. Hol- | |
landi nostri nihil fere proximo conventu egerunt, adeo ut nec consiliarios novos legerint, quod factu est facillimum.Ga naar voetnoot17 Vale, frater optime, et in bonum publicum privatumque tuae et nostrae familiae diu vive, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, IX Octobris 1644. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 18 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Oct. En in dorso: 9 Oct. 1644 W. de Groot. |
|