Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6902. [1644 juni 11]. Aan S. Rosenhane.Ga naar voetnoot1Nobilissime et amplissime domine, Quo magis desidero et desiderare debeo, ut tantis affectus a regno Suediae honoribus aliqua in parte me praestem ei utilem, eo magis expeto ut de rebus illis edocear quae mihi materiam praebeant,Ga naar voetnoot2 in qua me ad gloriam et commoda Suediae exerceam. Ideoque et omnes Suedos et in iis Nobilitatem vestram saepe rogabo, ut eorum auxilio ea ediscam quae istuc pertinent, vicem repensurus ubi potero pro isto beneficio. Legatos ab electoribus venturos puto et partem habituros cum imperatore in regendo pacis negotio. Illi Imperium referent, caeteri principes ac civitates mittent si volent, sed ita ut sua desideria perferant non ad colloquium generale, sed ad imperatoris et electorum legatos.Ga naar voetnoot3 Videtur mihi potestas ab imperatore suis data nihil habere vitii,Ga naar voetnoot4 neque longa esse mora, donec pro DanoGa naar voetnoot5 pacificatores soli sumantur Veneti.Ga naar voetnoot6 Avebo scire quibus modis inter se coibunt legati reginae nostrae et Galli;Ga naar voetnoot7 nam et Galli omnes et praecipue dominus Davausius miri sunt captatores honorum maiorum, et quicquid arripere possunt in acta referunt tanquam monumentum possessionis et de eo mirifice hic se iactant. Dubito an res nostrae cum Dano eo sint in loco, ut dominus Torstensonius ex iis locis in quibus rem bene gessit debeat discedere.Ga naar voetnoot8 Plus saepe in duce positum est quam in exercitu. Et ostendit illustrissimus dominus Torstensonius non pedes esse, sed | |
caput quod imperet.Ga naar voetnoot9 De ScaniaGa naar voetnoot10 et GottenburgoGa naar voetnoot11 eo magis instrui velim quo ea propius Suediam tangunt. Ad quaestionem illam antiquariam quod attinet,Ga naar voetnoot12 ita sentio, et praeter famam veterem nominaque apud nos restantia habeo magna documenta ex Graecis et Latinis scriptoribus, quibus id affirmem, Gothos venisse ex vestris partibus et ex vicinis locis XanziaeGa naar voetnoot13 Vandalos. Eos autem cum transirent per loca proxima quae nunc Dani tenent - quorum nomen non invenitur nisi paulo ante Justiniani imperatoris tempora, cum Suethonum nomen - ita habuere libri veteres - sit apud TacitumGa naar voetnoot14 - reliquisse de suo nomen Jutiae.Ga naar voetnoot15 Nam J consonam cum G, et O vocalem cum U apud Germanicas gentes commutari solitas certissimum est; itemque ex Vandalis Wendsustelae.Ga naar voetnoot16 Nam et longius progressi Gothi nomen suum dedere Pomeraniae, ubi Guthones ponit Tacitus.Ga naar voetnoot17 Nam Gothi et Guthones idem est nomen, ut Franci et Francones, Burgundi et Burgundiones, altero nomine facto ex singulari, altero ex plurali numero, qui veteribus Germanis in ON desinebat, ut nunc in EN. Sic et ad Euxinum Pontum Gothia est ab antiquissimis temporibus sic dicta, manetque nomen in hunc diem, ut ex Venetorum et Genuensium commentariisGa naar voetnoot18 cognosco. Forte aliquando redibunt ad primogenios Gothos, de quorum praefectura Nobilitati vestrae ex animo gratulor,Ga naar voetnoot19 ea quae per ipsorum traduces possessa sunt, in quibus prima est Jutia. Quod vero hactenus mea quae in Suedicae Gothicaeque gentis gloriam collegi, non edo, eo fit quod quotidie plura hactenus non vulgata conquiram.Ga naar voetnoot20 | |
[pagina 473]
| |
Ga naar voetnoot20 Et in Gallia quidem | |
Narbonensi locisque vicinis multa sunt quae opus meum ornare possent,Ga naar voetnoot21 sed Galli proceres invidi nostrarum laudum impediunt amicos qui vellent adiuvare conatus meos. Et ut videat Nobilitas vestra quanta sit rebus praesidentium vanitas, cum ego in mea ad Ius Iustinianeum sparsione pagina editionis Gallicae 368Ga naar voetnoot22 posuissem ‘Gothi, Franci, Burgundiones’, servato nimirum temporum ordine quo gentes illae in Galliam venere, illi dolo malo fecere ut aliter ederetur et Francos atque Burgundiones sequerentur Gothi. Gravelinga serio obsideturGa naar voetnoot23 et vallum castris egregium circumdatur. Res magna agitur et Gallorum et Batavorum, distractis alio et Angliae et Daniae regibus, qui illam oram nolint aut Gallis aut Batavis accrescere. Dux Anguianus apud Virodunum auget copias, quibus se Beckio opponat. Marescallus Turenae vicecomes ad Brisacum Rhenum transiit, ut Bavarorum conatibus aut Friburgum aut Neoburgum obsidere volentibus se opponat. Motta Odincurtius exspectat supplementa ad acceptam cladem; periclitatur interim Ilerda. Princeps Thomas et praefectus Mediolanensis in pari pecuniae penuria mutuo se spectant. Inter Romam est et vicinos firma pax magno Biquii honore.Ga naar voetnoot24 Turcicae aulae consilia incerta sunt, et forte se [vertunt] in Persidem, ubi stirps vetus regia exstincta dicitur.Ga naar voetnoot25 Deus, nobilissime et amplissime domine, det Nobilitati vestrae rebusque tum publicis tum privatis prosperrima omnia, Nobilitati vestrae addictissimus,
| |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhan. |
|