Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6901. 1644 juni 9. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine, Quae in se totius Europae oculos convertit Osnabruga sterilis plane est rerum quae resciri merentur.Ga naar voetnoot2 Inde est quod longo iam tempore nihil responsi redditum est ad literas huc missas. Nos ab omni re ad tractatum inchoandum hic parati tandem 24 huius mensis a caesarianis certiores sumus facti quid illis animi esset.Ga naar voetnoot3 Per decanumGa naar voetnoot4 nobis nuntiatum fuit non posse eos ad tractatum venire nisi prius Danica controversia, quam nunc habet cum Suecia, huc devolvatur. Addidit etiam obstaculum alterum esse in Gallis, qui convenienti procuratorio destituti sunt. Danus postulavit a caesare et electoribus ut sui ratio haberetur in hoc tractatu neque quicquam se inconsulto et inscio cum Suecia paciscerentur,Ga naar voetnoot5 quod utrum in speciem fecerit et ut in nos concitaret odium protracti tractatus, re autem ipsa velit inter regnorum commissarios rem transigi, an vero huc rem devolvi, nondum aeque liquet. Posterius non inviti arripuere Austriaci, utpote aptissimum scopo quem habent continuandi bellum et imminendi melioribus rerum gerendarum occasionibus. De compositione rerum inter nos et Danum in limitibus regnorum nihil certi habe- | |
musGa naar voetnoot6 interceptis ab archiepiscopo Bremensi literis,Ga naar voetnoot7 quae ad nos Hamburgo cum tribus veredariis missae erant. Verisimilime tamen est in istis oris sedari posse tempestatem illam, quandoquidem senatus regni Sueciae congressum a Danis oblatum non abnuit neque iniquas conditiones proposuit. Torstensonius nunc bene habet,Ga naar voetnoot8 dominus marescallus Hornius in Scania et Hallandia oppida plurima occupavit.Ga naar voetnoot9 Edi video in Gallia pluscula in favorem Danorum contra Sueciam.Ga naar voetnoot10 Neque siluerunt alibi partium Danicarum patroni. Quibus et quam ponderosis rationibus nostram causam dirutum eant, Magnificentia vestra quam optime discernere potest.Ga naar voetnoot11 Allatas iam credo regiae Maiestatis literas per dominum CerisantesGa naar voetnoot12 et ex Hollandia publicam et fusiorem causarum nostrarum manifestationem.Ga naar voetnoot13 E quibus patebit regiam Maiestatem non nisi adactam venisse ad arma. Vidimus iam diu quid Magnificentia vestra de hac re sentiat,Ga naar voetnoot14 et nunc accepta pleniori informatione sperat Suecia in iis partibus a Magnificentia vestra innocentiae suae et aequissimae causae strenuum propugnaculum. Quibus Magnificentiam vestram caelesti favori ex animo commendo, maneoque, Magnificentiae vestrae ad amica officia praestanda paratissimus,
| |
Osnabruggae, die 30 Maii 1644. | |
In dorso staat: Osnabruggae, die 30 Maii anno 1644. Ad dominum legatum Hugonem Grotium. J.O.A. |
|