Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6880. 1644 mei 28. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Cum ad rem pertineat sciri non tantum quae comperta sunt, sed et quae dicuntur, primum referam edi hic et quae pro Suedis sunt et quae pro Danis, sed quae pro Danis sunt cum maiore quadam propensione, quod et ex editis antehac scriptis et ex eo quod nunc mitto apparet.Ga naar voetnoot2 Contra librum novum Bavaricum editus est liber novus pro domo Palatina,Ga naar voetnoot3 Streifio scriptore,Ga naar voetnoot4 non indignus qui legatur, vel ob hoc, quod a domino Camerario, domino Rusdorfio et aliis fuse tractata compendio exhibet. Francofurti manet is qui fuit conventus,Ga naar voetnoot5 imperatore et eius fautoribus eo impensius in id laborantibus, quod dicant iniuriosas esse in imperatorem Gallicorum legatorum literas eiusdemque culpae principesGa naar voetnoot6 fore qui talibus literis morem gererent.Ga naar voetnoot7 Aiunt autem qui ibi sunt caesariani Ragozium clade accepta retro actum ad propinqua Cassaviae.Ga naar voetnoot8 Turcarum nullos apud eum esse ex auctoritate publica, sed sua tantum sponte.Ga naar voetnoot9 Sperari legationem, quae mense iam ingruente Vienna ibit Constantinopolim, non irritam fore.Ga naar voetnoot10 Id si fiat, facilem fore et Ragozii ex Hungaria electionem et bonorum eius, quae in Hungaria sunt, publicationem. Certe abiisse a Fileccii obsidioneGa naar voetnoot11 Ragozium, hic non minus quam Francofurti pro certo habetur. Populus tamen magno capitur Turcarum metu, quos non sine terrarum vastitie ad Arrabonem urbemGa naar voetnoot12 paruisse credunt, et quidem ad | |
quinquaginta millia. Dicebatur ibidem Hazfeldius magnas habere spes in domo Brunsvicensi; posse eam scilicet impelli ad resumenda et iungenda cum Saxone arma, praetextu illo, qui nunc in usu est, defensionis circularis.Ga naar voetnoot13 Neque de Lipsia obsidenda abiisse consilia. ConingsmarckiumGa naar voetnoot14 enim aiebant Erfurtum recessisse; nec quicquam posse aggredi, donec ad eum tribunus Wittenbergicus cum copiis in antecessum missis, deinde, quod exspectari putant, ipse Torstensonius advenerit.Ga naar voetnoot15 Venerat eodem rumor quendam ab Avaugario missum ad legatos Gallicos,Ga naar voetnoot16 qui nuntiet Ragozium res acturum suas ni illico amicorum vires in proximo viderit. Praeterea valde offensum fuisse electorem Bavarum, quod legati imperatoris electorum legatis Monasterium missis carrucas nolint mittere obvias,Ga naar voetnoot17 eo quod dicant electores subditos esse imperatoris. Ideoque Bavarum pro legatione illustri, quam mittere voluerat ad imperatorem ob mortem reginae Polonicae, unum tantum misisse de suis domesticis.Ga naar voetnoot18 Ii vero qui Francofurti sunt minus obnoxii caesarianae aulae optant tamen literas Gallicas scriptas fuisse verbis mollioribus.Ga naar voetnoot19 Sed offendit protestantes qui ibi sunt, et eorum legatos,Ga naar voetnoot20 quod romanenses sua seorsim consilia habeant in domo electoris Mogontiacensis;Ga naar voetnoot21 quae protestantibus non possunt non esse suspecta. Interim et ab imperatore et ab | |
electoribus tribus promissa auxilia Daniae regi,Ga naar voetnoot22 dum et ipse spondeat nullam se pacem sine ipsis facturum, et ubi ab armis Suedorum liberatus fuerit, daturum operam, ut Austriacae domui ea redeant quae ei erepta sunt. Ducis Caroli miles Beckio se iunxit.Ga naar voetnoot23 Ipse ut Romam aliquo modo placet, Cantecroiam a se seposuit Homburgi.Ga naar voetnoot24 Johannes Waertius a Colonia, ubi invisum eum fecit caedes in Merodio patrata, visum ivit electorem Mogontiacensem.Ga naar voetnoot25 Brisaci tumultus sex militum supplicio ita repressus est, ut spem inde conceptam perdiderint Bavarici.Ga naar voetnoot26 Dicitur in Perside exstincta, quae regnaverat,Ga naar voetnoot27 stirpe praesagiri motus civiles. Uberlingam deditam nemo ultra negat.Ga naar voetnoot28 Piccolominaeus ad Duacum est, Gassio inter Reteliam et Guisiam,Ga naar voetnoot29 dux Anguianus inter Metim et Catalaunum.Ga naar voetnoot30 [Villaregii milites ad mille octingentos aucti in Petrocoriis et Lemovicibus.]Ga naar voetnoot31 At dux Anguianus,Ga naar voetnoot32 qui Somonam transgressus est, cuius urbis obsidium agitet incertum est; Sancti Audomari credunt plurimi. Cameraco ostendit se | |
timere Bucquoius,Ga naar voetnoot33 quo ipse se contulit cum millibus militum quatuor. DaumontiusGa naar voetnoot34 supplementa adfert marescallo Turenae, dum Rosa Melissam in comitatu Burgundiae oppugnat.Ga naar voetnoot35 Indutiae enim non sunt generales, sed tantum ad ducatum Burgundicum et eius ducatus homines pertinent. Sunt et magni paratus Gallorum ad Caletum, unde quidam existimant Gravelingam impeti ope classis Batavae, simulque Borborgum. Certe, ea res si succedat, spes esset posse postea, captis Dunquerca, Neoporto, Ostenda et Blancobergo, totum illud litus eripi non hostibus tantum sed et hostilia saepe ibi agentibus Anglis et Danis, et liberos fore a maris et ventorum regno militum ac literarum commeatus Gallos inter et Batavos. Hic magna tributa exigunturGa naar voetnoot36 de aedificiis novis, ingenti administrantium rapacitate et edicto adversus vestes argento illitas. Ad exercituum alimenta panis militaris multum hic coquitur. Hostium urbes ad Rhenum Spira, Wormatia, Landavia, Germersheimum milite et rebus omnibus necessariis firmantur.Ga naar voetnoot37 Ex Anglia abituri videntur legati Batavici, re nulla facta.Ga naar voetnoot38 Gliscunt magis magisque acerbitates. Spes regis est posse nobilitatem parlamenti Londiniensis a plebeio ordine distrahi non levibus argumentis.Ga naar voetnoot39 Interim parlamentarii Angli cepere Lincolniam.Ga naar voetnoot40 Iidem cum Scotis dilata spe de oppido Novi Castelli vires suas ad obsidendum Eboracum conferunt,Ga naar voetnoot41 Limam interim obsidente principe Mauritio.Ga naar voetnoot42 Rex Hispaniae potens esse in Catalania dicitur,Ga naar voetnoot43 et spem eripuisse Mottae Odincurtio obsidendae Tarragonae, cuius rei causa Gallica classis ad eum venerat. Ipse autem fama ut credo favente habere dicitur peditum Gallicorum octo, Catalanorum duo millia, equites Gallos quater mille, Catalanos quingentos. Sed, ut scripsi antehac,Ga naar voetnoot44 nihil boni pro re Gallica sperant qui inde veniunt et res intelligunt, adeo omnium Catalanorum alienati sunt a Gallis animi. | |
Deus, excellentissime et illustrissime domine, procellosa haec omnia tranquillet tuaeque Sublimitati det omnia prosperrima, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XVIII/XXVIII Maii 1644.
Ludovicus Haro, cognatus Olivaresii, ita gratiam regis Hispaniae occupavit, ut male res cesserit eum frigore percutere volentibus.Ga naar voetnoot45 Ducis Medinae Sidoniae confiscata sunt bona.Ga naar voetnoot46 Ad episcopatum Nemausensem alium papa, alium rex Galliae nominavit; praevalebit, ut puto,Ga naar voetnoot47 qui regem pro se habet. Finali in Italia timent Hispani,Ga naar voetnoot48 ideoque augent praesidium, res belli et alimenta. In Anglia Limam cepit princeps Mauritius, obsidet Polam.Ga naar voetnoot49 Plebeius ordo in parlamento Londiniensi, ut Essexii vires accidat, vult Mancestrium ab eius imperiis esse liberum.Ga naar voetnoot50 Venit mihi in mentem illud Taciti:Ga naar voetnoot51 Nondum victoria, iam discordia erat. Certe vix est, ut in novis rebus diu consentiant plebs et nobilitas. Longo tempore variisque legibus et institutis opus est, ut tam diversi ingenii partes, varia inter se fide, coeant. Mortuus est Coliniacus, marescalli Castilionei filius, magno cum dolore reformatos se dicentium.Ga naar voetnoot52 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De libellis editis pro Suedis, Danis, Palatino. Acta in conventu Francofurti. De Ragozio. Brunsvicensium consilia. De Lipsia obsidenda. Bavarus cur offensus. Querelae in conventu Francofurti. Danis auxilia promissa. De Lotharingo, Johanne Waertio. Tumultus Brisaci repressus. Stirps regia in Perside extincta. Uberlinga dedita. Varia de exercitibus. Apparatus Gallorum bellici. Tributorum exactio. Urbes praesidiis hostium in Germania firmatae. Legati Batavici abeunt ex Anglia. Turbae Anglicae. Res Gallorum accisae in Catalania. Mutationes in aula Hispanica. Lis de episcopatu Nemausensi. Hispani timent Finali. Anglica. Mortuus Coliniacus. |
|