Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6795. 1644 april 2. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Res aulicae hic manent quo sunt loco. Cardinalis quantis potest praesidiis vitam suam munit.Ga naar voetnoot2 Marescallus vicecomes TurenaeGa naar voetnoot3 cum septem millibus - quidam numerum augent ad novem millia - incumbit in comitatum Burgundiae. Ad ducem Carolum missi Maugeronus et iterum Maurerius, ut ei persuadeant ut quieti se det et exercitum tradat regi Galliae. At qui eum norunt, non putant eum id facturum, ut qui ex bellicis tributis non minus capiat quam olim ex Lotharingia et Barrensi regione capere solebat. Tum vero Cantecroia, quae pro uxore eius se gerit, velit etiam suis prospicere, id est efficere, ut ad liberos suos ducatus transeant,Ga naar voetnoot4 non ad Nicolaae,Ga naar voetnoot5 si ea forte Carolo supervivat, [aut] ad Francisci stirpem. Pontifex probavit pacem a Bichio praeformatam, sed non vult causam hanc dici Barbarinorum, verum sedis apostolicae. Video tamen prudentes sic existimare futuram ibi pacem, neque eo minus mansuros cum exercitibus eos qui bellum hoc suscepere. Partem tamen de illis copiis Galli sperant se posse ad suos usus transducere. In Catalania rex Hispanus dicitur duos facere exercitus, alterum [sub] Piccolominaeo,Ga naar voetnoot6 alterum sub Silva;Ga naar voetnoot7 Motta Odincurtius non aeque cito paratus fore. Venit huc a Portugallia extra ordinem legatus.Ga naar voetnoot8 Regis Angliae res, quatenus humano iudicio res futuras assequi possumus, non optimo sunt in loco. Nam Scoti amne Tino, qua parte non exspectantur, transito Novum Castellum circumsident, deinde et viam ingressi sunt Oxoniam versus. Dicuntur iam esse illis in locis ad XVI peditum, quinque equitum millia. Venire sex alia militum millia. Constituerant parlamentarii Londinienses - nam et eos qui Oxoniae sunt, parlamenti partem esse vult rex, illi nolunt - nulla admittere colloquia nisi rex Londinium veniat. Sed Scotorum legati qui ibi sunt et sine quorum consilio nihil agunt parlamentarii Angli, nimis hoc calidum existimarunt, putantes non defugienda etiam alia ad colloquium loca. Carlilius, inter aulicos eminens antehac, de regia fortuna desperans, ad parlamentarios se applicuit. Protestantes qui in Hibernia sunt, maximam patiuntur victus penuriam. E Francofurto docemur valde ibi consternari animos per res Suedorum adversus Danicas melius quam cogitatum fuerat succedentes, praeterea per crescentes Ragozii | |
copias; quae obtentum dedere imperatori scribendi ad singulos principes et civitates, ut nunc collatione sibi subveniant. Ostendunt autem caesariani bonam sibi esse spem de mutatione consiliorum in aula Turcica. Discimus iisdem ex locis et Hazfeldium et Bavaricos se parare expeditioni, Uberlingae deditionem a Bavaricis brevi sperari. Prodiisse novum librum Assertionem electoratus Bavarici.Ga naar voetnoot9 Magnam vim victus comportari Heidelbergam. Famam ibi spargi a domino ConingsmarkioGa naar voetnoot10 legatos Bremenses qui a Lubecensi veniebant conventu,Ga naar voetnoot11 exutos sarcinis, ut quae secum ferebant acta inspectarentur. Robolledus, Hispanus Francendaliae praefectus, Falcosteinii exitus aditusque claudebat. Bavari exercitus creditur fore, ut antehac scripsisse memini,Ga naar voetnoot12 ad XVIII millia. Facient Hungarici isti motus, ut multa mutanda sint in consiliis Passavii captis. Regina hic regens urget Sorbonam, ut pronuntiet super dogmate doctoris Arnoldi, qui adhuc occultat se, interim scripto edito subiicit se et sententias suas ecclesiae romanae, pontifici, episcopis catholicis, archiepiscopo huius loci et facultati theologicae Parisiensi. Data hic pecunia est ad muniendum curatius Marsale in Lotharingia. Ineunte Maio copiae, omnes quae eo destinantur, futurae dicuntur in Campania Picardiaque. Espernonius huc iterum vocatus non venit.Ga naar voetnoot13 Reginae Anglicanae postulata, ut huc ei venire liceat, prolatando eluduntur. In urbe Nanneti societas erigitur ad navigationes Indicanas. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae et per eam rei Suedicae ac christianae det omnia prosperrima, Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XXIV [sic] Martii/II Aprilis 1644.
Controversum inter Chavigniacum et Coignaeum ducis Aurelianensis cancellariatum ad se transtulit Choisiacus, pretio dato utrique. Fama est legatum hinc iturum, qui in Anglia sit ordinarius, residentem autem Poloniae legatum hic fore. Quaeruntur milliones quatuor ex novis aedificiis, ex secretariis regis minoribus illis et ex notariis. Audimus etiam caesarianos moliri obsidia et Lipsiae et Naumburgi. In Italia quanquam magna spes est pacis, non desinit curari bellum. Missa praesidia et belli instrumenta a Roma Centumcellas, Viterbium, Perusiam. Iussae etiam conscribi novae centuriae XL, turmae XX. Constantinopolim fine anni qui exiit tributa solita attulere Valachi, Moldavii, Transilvani. Georgius Sleipsenius, ab imperatore missus, in custodia primum habitus ob insidias Strigoniae structas, deinde dimissus fuit. In Anglia cum de captivis permutandis ageretur et rex suos etiam liberos sibi reddi vellet, parlamentarii dixerunt eos non esse captivos et sollicitam curam geri pro animabus et corporibus ipsorum. Et Johannis Waertii et Lamboii delectus tarde procedunt ob pecuniae penuriam. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Aula Gallica. Turena incumbit Burgundiae. De Lotharingo, pace Italica. Catalanica. Legatus a Portugallia. Regis Angliae res non optimo loco. Metus legatorum Francofurti ob Suedos et Ragozium. Spes caesaris. De bello in Germania. Opinio de motu Hungarico. Controversiae theologicae. Marsale muniendum. Espernonius non venit. Reginae Anglicae postulata elusa. Nanneti societas Indica. Choisiacus Aurelianensis cancellarius. Fama de legatis. Galli corradunt pecunias. Caesareorum consilia. Bellum Italicum. Turcica. Anglorum turbae. Delectus tardi. |
|