Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6898. 1644 juni 6. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Egi hac septimana cum Blavio de Anthologiae tuae impressioneGa naar voetnoot2 et ille quidem suam offert operam.Ga naar voetnoot3 Caeterum ita se distringi dicit aliis operibus nondum consummatis, ut nihil ante hiemem possit promittere. Locuti sumus et de conficiendo indice, quam curam ille Sorberio committere volebat, sed cum ego dicerem dubitare me an vellet suscipere, dixit se ea de re cum SorberioGa naar voetnoot4 acturum. Et sane si illi aliquid honorarii nomine promitteret Blavius, puto ipsum nec labori imparem nec a tali onere alienum fore, sed Blavius nimis tenax est. Expectabo igitur eius responsum, nam ego Sorberium ea de re compellare nolo, ne ipsi nimis obligemur. Interea cogites velim, an neminem in Galliis reperire possis cui ea provincia possit mandari. Quae de exercitu Gallico scribis pergrata mihi sunt.Ga naar voetnoot5 Audio Gallos ad Borburgum expugnandum copias vertisse,Ga naar voetnoot6 interea Grevelinga novum accepit praesidium, aliis quoque locis abunde providetur. Princeps iam cum suo exercitu in Selandia estGa naar voetnoot7 iterumque Flandriae imminere videtur, sed copias multo quam crediderat antea minores repperit. Consilia primatis Poloni ad concordiam facientia non improbo;Ga naar voetnoot8 caeterum nihil mihi magni ea de re spondere audeo, et sicut tu omnem cum reformatis concordiae | |
spem iam abiicis, ita et ego fere de Augustanae formulae sectatoribus iudico, qui non minus reformatis suae sectae tenaces sunt et aliquanto etiam stupidiores et pervicaciores.Ga naar voetnoot9 Ego neminem hic novi qui Latio responsurus sit, quemadmodum et antehac monui.Ga naar voetnoot10 Utenbogardum nuper conveni, et ut tibi responderet exhortatus sum.Ga naar voetnoot11 Meam quoque operam obtuli, ille vero caecitate et senectute sua se excusat atque ita nihil tibi ab ipso polliceri audeo. Filio minori ad exercitum Vimariensem proficiscenti omnia fausta opto.Ga naar voetnoot12 Legati qui in Suediam et Daniam proficiscentur principem in transitu ad Dordracum salutaruntGa naar voetnoot13 iamque in procinctu sunt ad iter capescendum; quid acturi sint videbimus. Archiepiscopo Britanniae quid eventurum sit discere avebo; si parlamentarii illic superiores sunt, novas iterum in patria turbas ab inquietis quorundam ingeniis praesagire mihi non frustra videor.Ga naar voetnoot14 Deus omnipotens te, tuam, tuos nostrosque omnes diu servet incolumes. Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, VI Iunii 1644.
Audio ex Graswinkelio missum iri Parisios Serisandrum nomine regni Suedici, qui agentis titulo res eius regni, praecipue Danicam cantroversiam spectantes,Ga naar voetnoot15 curaturus sit | |
tecum, et sine ullo tuo praeiudicio. (N)osti quid id sibi velit, quare quid faciendum sit cogita et fortibus utere consiliis nec illudi tibi sine. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 16 st. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Iunii. En in dorso: 6 Iunii 1644 W. de Groot. |
|