Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6897. 1644 juni 6. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, domine observandissime, Quiescentibus fere in utraque continenti exercitibus nostris navali proelio decertant circa urbem RipamGa naar voetnoot2 13 naves hic comparatae cum novem optimis regis Daniae navibus. Visa est initio pugna admodum anceps; tandem tamen cedere coactae sunt maximae et munitissimae Danicae naves, nostrates vero Listerdiepam, ubi portus circa urbem Ripam totius Juthiae commodissimus est. Si tali occasione usae fuerint iunctae invicem omnes, de mari insulis prope actum foret.Ga naar voetnoot3 Caesareanorum conatus omni ope im- | |
pedire et divertere studet Koningsmarchius.Ga naar voetnoot4 De Muscovita et Polono omnia amica nuntiantur, quamvis multum laborent Dani, ut commentis suis de irrupturis nostris in Poloniam gentem illam irritare laborent.Ga naar voetnoot5 Postquam imperatoris legati plenipotentias tradere noluerunt, pacis negotium quiescit.Ga naar voetnoot6 Sueciae autem et Galliae regum legati in medio loco conveniant, quamprimum habitacula fuerint parata.Ga naar voetnoot7 Princeps Auriacus nunc multum festinat et aliquot mille militum - vulgo wartgelders - colligit.Ga naar voetnoot8 Flandriam enim cum Gallis infestaturum putant.Ga naar voetnoot9 An opprimatur Duynkarka, eventus dabit. Legatorum mandata necdum elaborata sunt, cum iterum de iisdem consulatur princeps.Ga naar voetnoot10 Quia variis et multis hic saepius occupor negotiolis et a rectoribus Sueciae, dominis meis clementissimis, mihi impositum est qualibet hebdomade ad exercitus et legatos Germaniae scribere,Ga naar voetnoot11 cogor nonnunquam scribere ad illustrissimam Excellentiam vestram Gallice vel Germanice,Ga naar voetnoot12 cum alias ex debito officiolo meo satisfacere nequeam, si semper Latinas scribam epistolas, maiori studio, difficultate et tempore elaborandas. Groningia mihi nuntiavit quidam per literas pro certo in illa urbeGa naar voetnoot13 haberi illustris- | |
simam Excellentiam vestram catholicae-romanae fidei nuper unice se dedisse, quod propter debitam illustrissimae Excellentiae vestrae fidem et observantiam silere non possum. Deus illustrissimam Excellentiam vestram multos et felicissimos annos perpetuaque gaudia clementer largiatur, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae obsequiosus servitor,
| |
Amstelodami, 6 Iunii 1644. |
|