Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6244. 1643 juni 6. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Dolor ex morte regis Ludovici XIII relevatur conspectu et filii nunc regis, in quo magna est indoles, et reginae nunc regentis citra exceptionem, in qua ea est morum suavitas ut nihil non boni ab ea sperandum sit.Ga naar voetnoot2 Sed haec prima et satis subita mutatio nescio annon post se tractura sit alias in aula valde mutabili. De proelio Rocroiano scripsi quae hic dicuntur.Ga naar voetnoot3 Puto ducem Anguianum non cessaturum in hoc rerum cardine. Graswinckelii librum iam legi totum.Ga naar voetnoot4 Materia ei bona suggesta est et laudo qui res istas ita tractant ut maxime se adstringant τῷ ὑποϰειμένῳ, nec faciant definitiones nimis diffusas. Magnus ei honos obtinget si SeldenumGa naar voetnoot5 habebit adversarium, in omni iure peritissimum. Anthologiam rogo promoveas.Ga naar voetnoot6 Blavium miror in Lucano ita diu morari,Ga naar voetnoot7 poemata non inchoare.Ga naar voetnoot8 At ego iam omnia Graeca et Hebraea quae sunt in Annotatis ad Evangelia transtuli in Latinum, et haec aliquando ei dare potero si in aliis mihi satisfaciat.Ga naar voetnoot9 Domini | |
Utenbogardi coniecturam de Simplicio veram puto;Ga naar voetnoot10 Robertus Jansonius forte idem est.Ga naar voetnoot11 Ego mihi non videor recte facturus si tot contradictoribus singulatim respondeam. Satis forte erit ad loca ipsa firmare sententiam meam.Ga naar voetnoot12 Fallitur Simplicius, quod putat Psal. XLV, 10 Salomonem dici םיהלא [Elohim], nam id nomen de hominibus positum plurale est; de Deo ἐλλειπτιϰὴ pro םיהלאה יהלא, Deus deorum. Sensus autem loci est Deum ipsum esse solium, id est firmamentum, ἔϱεισμα Salomonis, idque perpetuo.Ga naar voetnoot13 In expositionibus locorum Evangelii quaedam rectius iam pervidi quam olim. Inter ea est quod Lucae dicitur XXI, 23 et Apoc. XI, versu 2.Ga naar voetnoot14 Revera non ad tempus longius quam mensium XLII pertinere, per quod tempus Jovis idolum ab Adriano positum stetit in Sione, id est usque motum Barchochebae,Ga naar voetnoot15 ut ostendam ad locum Apocalypseos. Gentes enim ibi sunt idololatrae. Λεγόμενοι θεοὶ, 1 Cor. VIII, 5, non alii sunt quam dii a gentibus sic dicti, neque ulla fuit causa cur Socinus, quem Simplicius sequitur,Ga naar voetnoot16 alio id traheret. De Epistola Johannis, in qua sola Antichristi vox est, video et hunc et alios nihil dicere, vi veri, ut spero, convictos. Ut iam ante scripsi, Ἀντίχϱιστος, sive ut SyrusGa naar voetnoot17 recte interpretatur, falsus Christus, ψευδόχϱιστος, non potest esse nisi iudaeus; ἀντιϰείμενος | |
respectum habet non ad Christum, sed ad Deum, et ita dicitur qui Deo se opponit et quod Dei est sibi vindicat, quod non potest convenire nisi paganis. Haec in antecessum tibi dico, ut scias nihil me dimoveri de sententia.Ga naar voetnoot18 Gaudeo filium tibi esse qui ad peculiarem familiae nostrae laudem, id est ad poeticam aspiret.Ga naar voetnoot19 Deus ingenium eius prosperet bona fruge. Ex epistola quadam RuariGa naar voetnoot20 video minus ei placere postrema mea pro pace ecclesiae scripta, nec miror. Vult enim ille, ut et alii, suum sibi ἀποσπασμάτιον manere incolume. Nostra ad Danielem mire probantur a Sorbonicis qui ea videre.Ga naar voetnoot21 Spero idem futurum de nostris ad Apocalypsin. Velim primo commodo mitti ad me exempla aliquot opusculorum a nobis factorum pro pace ecclesiae ex editione Blavii.Ga naar voetnoot22 De chartis rogo res plane narretur ita ut gesta est; mea id interest etiam si obtenturus sim nihil.Ga naar voetnoot23 Hic res adhuc bene procedunt.Ga naar voetnoot24 Regina regens omnibus modis nos certos esse vult nihil se facturam sine foederatis. Eremitae qui antehac adversus ducem Vendocinensem testati fuerant, testantur falsum sibi per tormenta expressum. Multa talia fecit cardinalis. Regina regens protestantes huius regni securos esse iussit. Mansere illis edicta, idque se publicaturam et relaturam in acta parlamenti. Vale cum uxore et liberis, tibi obligatissimus frater,
| |
6 Iunii 1643. |
|