Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6229. 1643 mei 24. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Mors regis optimi quantum eos qui Galliae bene volunt contristet, facile potest divinari et maximi miraculi loco erit, si tristis hic casus nihil novi in Gallia, quae semper aliquid monstri alit, producat. Illud satis perspicio regem quantum humano consilio fieri potuit liberorum et subditorum securitati prospexisse, sed et hoc scio multa posse accidere quae etiam in regno ubi minus mobilia sint ingenia statum per se tranquillum conturbent. Accedit quod illud effatum sapientissimi regis fere videatur esse perpetuum, quo infelix id pronuntiatur esse regnum cuius rex puer est, quod vel ipsa defuncti regis infantia convincit.Ga naar voetnoot2 Sed spero Deum Optimum Maximum hoc optimi regis posteritati daturum ut a talibus calamitatibus immunis sit Gallia, neque vanum omen esse ostendit in ipsis quasi | |
regni incunabulis obtenta adversus Hispanos victoria, de cuius vera magnitudine nondum nobis constat.Ga naar voetnoot3 Prodiit iam Graswinkelii epistola pro monarchia Britannica, cuius partem tibi visam scio.Ga naar voetnoot4 Videntur ibi quaedam inspergi quae contra armorum nostrorum iustitiam obiici possint, quod advocatum fisci non decet. Sunt et quaedam argumenta non satis firmis innixa tibicinibus, ut ea quae de privilegiis et contractibus principum generaliter disputat. Puto SeldenumGa naar voetnoot5 ei paratum adversarium, neque nostrum vadimonio defuturum, atque ita totam hanc controversiam de Maiestate eiusque partibus egregie disputandam. Interea rex post captam RedingamGa naar voetnoot6 fortuna minus prospera uti creditur, haud satis instructus a[p]paratu bellico et ab uxoris exercitu per Farfaxium distentus.Ga naar voetnoot7 Nunc ad te redeo. De Anthologia scripsi nuper et diu hoc animo agitavi ut haec cura Ryckewartio committeretur, quam ille in gratiam Nerani non recusabit.Ga naar voetnoot8 De poematis quid a Blavio sperare ausim, qui necdum absolvit Lucanum?Ga naar voetnoot9 Sed de hac re et retundenda ferocia eius quem nominasGa naar voetnoot10 spero me brevi cum amicis Amstelodamensibus coram acturum, ut nuper monui. Quo diligentius lego libellum Simplicii, eo magis mihi subolet stilus socinianus, et iam ex Utenbogardo intelligo esse quendam eius sectae nomine Slegtingium, qui in his nostris partibus aut sit aut fuerit, quem ille auctorem esse putat.Ga naar voetnoot11 Illud miror tanto post tempore nondum publicari libellum a Blavio, ut mihi multis argumentis constat, impressum.Ga naar voetnoot12 Quare si quid raptim velis opponere, poterit et hoc ab ipso imprimi, ut eodem fere tempore cum ipso libello prodeat. Dixi et Utenbogardo et Patio, Wouwiae affini, quae de pecunia Treseliana scribis.Ga naar voetnoot13 | |
Illud interea scias velim, arrestum tuum elapso iam post impetrationem anno et amplius revera expirasse. De chartis tuis quando ita fieri vis, cogitabo ubi rediero, quanquam certus sum neminem deputatorum scire ubi tuae chartae lateant neque iam sciri id posse.Ga naar voetnoot14 Vale. Filius meus JohannesGa naar voetnoot15 hos versiculos in regis mortem scripsit, quos quia ex ipsius inventione sunt, testandi affectus nostri causa hisce litteris includere volui, tibi obsequentissimus frater,
| |
XXIV Maii 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 14 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 3 Iunii. En in dorso: 24 Maii 1643 W. de Groot. |
|