Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6216. 1643 mei 16. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Rogo de retundenda Riveti ferocia,Ga naar voetnoot2 de poematis, de Anthologia perpetuo memineris et instes iis qui per se tardi sunt. Ea est aetas mea ut quae elaboravi ea non promovere tantum, sed et protrudere debeam, ne quid posteritati pereat quod usui esse possit. Lugdunensibus theologica mea nolim credere. In Anthoiogia forte minus periculi sit, si quis librarius et corrector reperiantur, viri boni.Ga naar voetnoot3 Suaviter ridemus et ego et uxor de fabulis ad nos pertinentibus.Ga naar voetnoot4 Discant hoc exemplo homines non omnia illis credenda. Hollandis et Zelandis concordiam opto ad bonum publicum, rem in tanto hominum numero difficilem obtentu, difficiliorem servatu in multum tempus, quod saepe occasiones dat ambitiosis et avaris publicum bonum postponendi privatis gratiis.Ga naar voetnoot5 Persto in eo desiderio ut libellus offeratur de chartis meisGa naar voetnoot6 et res tota narretur ita ut gesta, etiamsi nihil obtenturi simus. Habeo causas iustissimas cur id petam. Si nihil fiat, eo iustius et ego quas habeo chartas retinebo. Rex tractam diu inter longos cruciatus christiana cum patientia toleratos vitam finiit 14 Maii, tertia post meridiem hora. Notant curiosi talium pari hora, pari mense, pari die mensis regni initium ei obtigisse per patris mortem.Ga naar voetnoot7 Regina et rex puerGa naar voetnoot8 urbem intravere post meridiem diei XV. Magistratus urbis obviam eis processit et regi claves tradidit. Tibi obligatissimus frater,
| |
16 Maii 1643. | |
Dies quo rex ex hac vita abiit ad caelestem erat dies Resurrectionis Dominicae. Ante mortem rex iussit fratrem suum et reginam se mutuo amplecti in testimonium sincerae benevolentiae. Post mortem regis cum regina se cum novo rege in cubiculum subduxisset, venit princeps Condaeus et posito genu fidem dixit pro praefectura aulica aliisque muneribus; deinde osculatus est manum regis. Venit deinde dux Aurelianensis - nam fratris regis nomen iam alter occupat - et osculatus manum regis fidem dixit. Cum regina in urbem veniret, cinctus erat currus velut iusto exercitu peditum et equitum, qui regii corporis custodes esse solent. Sedebat regina aversa - ita ei mos est - media inter filios duos, ad latus alterum Lansaca regis educatrix, in altero dux Aurelianensis, contra reginam Brassaca, prima domesticarum reginae. Per iter omne magni clamores ‘vivat rex’. Qui a rege restituti sunt nunquam hostili fuere in patriam et regem animo, sed partim ob suspiciones cardinalis, hominis timidissimi, coniecti in carcerem aut eiecti regno, partim atrocibus eius iniuriis trusi ad hostes. Quare spes est bene hoc quod rex fecit regno versurum. Uxor mea nunc scribendi tempus non habet, sed voluit a me scribi, ut ab arresto liberos quater mille quingentos florenos pecuniae Treselianae, ut ea cedat remonstrantibus, amicis nostris.Ga naar voetnoot9 |
|