Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6202. 1643 mei 4. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Infinitas tibi habeo gratias pro iis quae non modio, neque trimodio, verum ut ille ait toto horreoGa naar voetnoot2 de valetudine regis eiusque ad mortem praeparatione admetiris. Recte ais eum et re et nomine esse christianissimum, nam profecto Christi se discipulum profitetur qui veniam et petere et dare velit. Magnum est quod aula eiectos in regnum recepit, maius quod etiam ad se admisit, maximum quod et fratri eam quam antea sibi optavit uxorem habere permisit et ad se venienti viaticum misit.Ga naar voetnoot3 Interim cogitatu dignum est an rex, dum animae suae bene consulit, de regno et posteritate bene mereatur per admissionem eorum qui antea sibi non bene volentes, nunc etiam tractu temporis et aliorum artibus totam regis reverentiam exuisse videri possunt. De tuis rebus cogitare non desino. De VossioGa naar voetnoot4 spero me brevi aliquid intellecturum. Nondum certe reperire potui hominem qui ad indices in Anthologiam, quos indicas, conficiendos idoneus sit.Ga naar voetnoot5 Blavius et in tuo et in aliorum negotio plus aequo tardior est, et iam fratre unico orbatusGa naar voetnoot6 et aliis curis implicitus typographica vix curat. Apud Lugdunenses parum fidei, nihil sane mihi fiduciae. Tua in Vetus Testamentum cum tempus feret expectabimusGa naar voetnoot7. Interea hoc scias velim, concionatores publicos publice hic vulgare dignitatem cardinalitiam a te ambiri, petitam a pontifice matrimonii dispensationem et si(milia), quae incredibilia aliis essent, nisi ipsi su(a au)ctoritate ea credibilia facerent.Ga naar voetnoot8 Illud dolet quod et dominus SalmasiusGa naar voetnoot9 in partem venit, quem et ipsum galerum expectasse et si supervixisset Riceliacus accepturum fuisse confidenter asserunt. Ex Anglia nihildum boni intelligimus, aversis quippe a concordia et regis et plebis | |
animis.Ga naar voetnoot10 Danum egregiam habere classem satis constat, sed quibus eam usibus destinaverit in incerto est.Ga naar voetnoot11 Vix videtur qui medium se gerere vult tantis indigere n(av)ibus. Hollandi nostri in procurando aerario sunt occupati. Zelandi et ipsi hic sunt, ut tandem quaestiones quae Senatum tangunt sopiantur. Creduntur et aliquid contra nimiam Foederatorum potentiam molituri.Ga naar voetnoot12 Princeps copias sub finem huius mensis coacturus creditur. Vale, frater optime, cum uxore et liberis, et nos amare perge, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, IV Maii 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 14 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 13 Maii. En in dorso: 4 Maii 1643 W. de Groot. |
|