Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5582. 1642 februari 1. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, De origine gentium Americanarum iam scripsiGa naar voetnoot2 posse edi mutatis paucis. In re tam obscura proposuisse aliis quod mihi videtur probabile, nihil in se habet quod a bonis reprehendi possit. Panegyricum cardinalis Riceliaci ipse ad me mittit Barlaeus, cuius literas accepi, sed librum nondum.Ga naar voetnoot3 Puto Nicolai Debiaei libellum nunc in particulas digestum eundem esse, quem ad me miserat.Ga naar voetnoot4 Ego nostra ad PhilemonemGa naar voetnoot5 pro responso futura arbitror apud talium intelligentes, quorum iudicia avebo discere. StridenioGa naar voetnoot6 opto honoratam senectutem et Amstelodamensem civitatem beatam iudico, quae in Conventu liberam vocem audet emittere. In aliis locis qui rempublicam tractant necessario coguntur bonis indigna facere aut in pericula se coniicere; quali tempore non capessendos honores etiam Stoicorum sententia est. In conventu ad pacem dubito an regum legati passuri sint se proprio nomine compellari.Ga naar voetnoot7 Est enim id praeter morem. Quod filius maximus natu fecit,Ga naar voetnoot8 ita perfectum est ut rescindi non possit. Ita ipse sibi ad profectus viam praecidit. Infelix sum in filiis, nam et minimumGa naar voetnoot9 abesse ab exercitu tali tempore non oportuit. Ego illis omnibus etiam id non intelligentibus optime volo neque mihi minus ad bonum quam ipsis ad malum est constantiae. Vale, mi frater, cum matre et tuis omnibus, tibi obligatissimus frater,
| |
Calendis Februarii 1642.
Nulla concordia esse potest, ubi non sunt qui imperant et qui parent. Ego vero quibus imperare possim consilia magis do, quae scio esse optima. Nolim in iis turbari. Satis enim ab inimicis molestiarum habeo. Per omne Suediae regnum preces cum ieiuniis factae sunt pro pace. Ubi perfecta erit editio de Iure belli ac pacis velim, si qua certa occasio est, exemplum mitti ad magnum Suediae cancellarium.Ga naar voetnoot10 Si id fiat, ego ubi id novero, in literis ad ipsum meis eius rei indicium faciam. Debebit et domino Stridenio exemplum dari. | |
Epitaphium.Ga naar voetnoot11
Θῆλυς ἔην ψυχὴν ὁ ϕιλάϱγυϱος, οὖνομα δ᾽ἄϱσην.
Ἀϱσενιϰὸν δ᾽ ἐτύμος πατϱίδι τοῖς τε ϕίλοις.
Puto ex re esse mea ut edatur vel meis impensis contractus meus cum Rotterodamensibus, indemnitatis promissum, libelli mei supplices praecipui et consilium iurisconsultorum,Ga naar voetnoot12 ut si aequi nihil a Rotterodamensibus impetramus, iudicet de hac re humanum genus et, si quid olim eis incommodi eveniat, nos simus excusati. Addi deberet quae magistratus Rotterodamenses pro me cum captus essem dixere et testimonium Delfensium, ut et quod dixere Rotterodamenses in Conventu Ordinum Hollandiae, cum ego illuc redissem. Haec ubi erunt edita, exempla eorum danda singulis Rotterodami rectoribus, si forte ab Arsenio fascinati, post mortem eius resipiscant. Si nulla alia re proderit, certe memoriam nostri apud posteros tuebitur. |
|