Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5813. 1642 juli 28. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Scripta quae hic sunt tua, ut quamprimum prodeant, operam dabo. Caeterum de Anthologiae indicibus dubito, nam Sorberius hic apud Rijngravium conditionem nactus est atque ita, cum a Vossio longissime itemque ab operis typographicis absit, nescio an ei iam curae vacare recte possit.Ga naar voetnoot2 Cogitabo tamen. Rivetiana iam acceperis.Ga naar voetnoot3 Iniuriam ille magnam facit Blavio, quod tua semper suis coniungat, neque enim ita distrahuntur Blaviana quae refutationem Riveti non continent.Ga naar voetnoot4 Interea apud suos iactat ipse tibi in animo non esse respondere.Ga naar voetnoot5 Audio Marezium brevi duo in te volumina editurum.Ga naar voetnoot6 Tinget is sua felle, ita enim promisit. Si pro libro de Iure belli et pacis, quem ad cancellarium mitti voluisti, ego in postremis litteris supposui Evangelia, id calami mei erratum esse scias: misit enim cancellario Blavius | |
exemplar de Iure belli et pacis ut mihi ex ipsius litteris, quas hodie relegi, patet; quare nihil est quod praeter animi tui sententiam quicquam factum putes.Ga naar voetnoot7 Pro Thuano et ego et (a)lii qui eum novimus, valde sumus solliciti et summopere displicet quod fraterGa naar voetnoot8 fratrem deserere coactus est. Ad Perpignanum res nimis lente procedunt, unde metus ne ea cunctatio mutationem aliquam afferat. Apud nos nihil magni geritur. Comes Guilielmus Nassavius marescallus in castris obiit, ut postremo scripsi, ei in praefectura Clusae successit Rijngravius;Ga naar voetnoot9 Brederodius et Mauritii comitis absentis loco frater de dignitate marescalli disputant.Ga naar voetnoot10 Rex Angliae copias cogit. Parlamentarii necdum movent ne bello occasionem dedisse videantur nec nisi post absolutam messem moturi sunt. Rex Hullam obsidere fertur, sed nescio an ei necessaria in eam rem ad manum sint. Interea Digbius ad eum pervenit,Ga naar voetnoot11 neque pauci ex nobilitate et plebe Jorkana regi se iunxere. De editione privatorum scripsi nuper.Ga naar voetnoot12 Interea Utenbogardus, qui iam Roterodami est, tentabit an ibi decretum senatus Roterodamensis reperire possit ut et illud addatur. Plura iam non habeo. Vale cum uxore et liberis, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XXVIII Iulii 1642.
Scribit legatus noster Hullam a rege obsideri. Queritur de licentia typographorum;Ga naar voetnoot13 multos regi se submittere testatur. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la couronne de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Savanarole.Ga naar voetnoot14 En in dorso: 28 Iulii 1642 W. de Groot. |
|