Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5798. 1642 juli 21. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Accipies hic ea quae Rivetus tibi opposuit,Ga naar voetnoot2 non ita virulente scripta ut alii faciunt, talia tamen quae subinde pungere non desinant. Laurentiades hac septimana quae Latine vidisti Belgice edidit et quidem auctiora.Ga naar voetnoot3 Imputat enim tibi pro crimine quod Viam pacis edi fecisti praefixa Pii IV bulla acerbissima.Ga naar voetnoot4 Quid Riveto, quid ipsi, quid Santrae respondendum sit, tu optime nosti. Vidisti quid iam bis in hac materia praestiterit reformatorum coryphaeus operam suam ei commodantibus etiam reliquis.Ga naar voetnoot5 | |
[pagina 327]
| |
Ga naar voetnoot5 Ego, si tuis pacis consiliis apud protestantes proficere | |
quicquam speres, e re fore iudico ut tua antedicta auctoritate scriptorum protestantium, Melanchtonis, Buceri nomine, ita munias, ut omnes ad oculum videant etiam alios magni nominis theologos tecum facere, qua in re egregiam tibi operam navare posset dominus Vossius.Ga naar voetnoot6 De privatis tuis scriptis, quae edi desideras, egi cum Reigersbergio. Nec ille, nec ego habemus chartam illam, quae ‘non praeiuditii’ dicitur et magistratibus data est, nec decretum et protestationem Roterodamensium cum primum esses captus. Ea si tibi ad manum sunt, mitte; nos interea videbimus an hic nancisci possimus.Ga naar voetnoot7 Walonem MessalinumGa naar voetnoot8 et editionem Blavianam Viae ad pacemGa naar voetnoot9 prima occasione mittam. Mittet et La Mairius plura Walonis exemplaria in Galliam. Quae per StradiumGa naar voetnoot10 ad nos misisti, recte curata ex prioribus litteris, ubi Mileteriani scripti mentionem facio, intellexeris. Certe si sententiam tuam de Antichristo ita exposuisses, ut iam facit Mileterius, minus id habuisset offendiculi apud eos qui implementum prophetiae de Antichristo adhuc expectant. Verum est contra imperium regis Galliarum esse si quis papam Antichristum vocet, sed tamen dicent reformati nulla te necessitate adactum vindicias papae suscepisse.Ga naar voetnoot11 Silet adhuc Marezius, quod miror.Ga naar voetnoot12 Historia tua bene a me servatur, sed tempus est ut et de ea edenda aliquando cogites,Ga naar voetnoot13 ubi Hoofdiana prodierint.Ga naar voetnoot14 Ridicula de versione epistolae tuae ad Laurentiadem lis novum nobis libellum Belgicum peperit qui sexti epimetri loco est.Ga naar voetnoot15 | |
Obiit iam comes Guilielmus Nassavius,Ga naar voetnoot16 in cuius locum, de marescalli titulo loquor, successurum se sperat Brederodius,Ga naar voetnoot17 in praefectura Clusae Beverowartius.Ga naar voetnoot18 De rebus ThuaniGa naar voetnoot19 aliquam spem superesse laetus intelligo, quanquam tam multa hic de custodia reginae addita, de fratris regii in Italiam itinere et alia id generis sparguntur ut valde ei metuam, praesertim si non ad ordinarios iudices, sed ad delegatos res deducatur. Deus te, uxorem, liberos diu servet incolumes, quod multi hic optant, quos de tuo morbo, imo et morte, rumores - e filii morbo ortum trahentes - maxima affecerunt tristitia. Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XXI Iulii 1642.
Responsio haec Santrae opposita, cum in manus meas venisset, describi eam feci dignamque iudicavi quae ad te mitteretur.Ga naar voetnoot20 Quid si publici iuris fiat? | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 31 Iulii. En in dorso: 21 Iulii 1642 W. de Groot. |
|