Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5817. 1642 augustus 2. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Riveti ExamenGa naar voetnoot2 legere nondum potui; legam iam primo tempore et aliquid reponam. Quod de domino Vossio scribis, utar libenter eo consilio.Ga naar voetnoot3 Protestationem Rotterodamensium mitto,Ga naar voetnoot4 | |
[pagina 349]
| |
Ga naar voetnoot4 alterum illud per quod deiectis magistratibus sua existimatio servata est, reperies in | |
omnibus urbibus.Ga naar voetnoot5 Ego etiam mittam si reperero, sed nolim ob id necessariam chartarum aliarum editionem differri. Nostra quae Blavius editGa naar voetnoot6 et WalonemGa naar voetnoot7 cum commodo tuo exspectabimus. Ego de Antichristo dixi quae vera etiam nunc puto et ea firmabo in Annotatis ad Novi TestamentiGa naar voetnoot8 reliqua. De historia BatavicaGa naar voetnoot9 cogitabimus ubi prodierint alia quae et hic et ibi affecta sunt. Responsum ad Santram scriptum est ab homine non imperito Gallici sermonis.Ga naar voetnoot10 Posset quidem hic edi, sed statim omnes iudicaturi sunt a me vulgari meas laudes. Si apud vos id fieri poterit, recte; sin minus cogitabo. A domino Vossio epistolam accepi,Ga naar voetnoot11 respondebo ubi primum potero. Interim gratias ei ago pro monitis optimis. De Thuani et Sanctimarcii causaGa naar voetnoot12 quid dicam nescio. Rex de illis durissime loquitur quasi insidias struxissent vitae suae ac liberum suorum. Paucis haec persuadentur. Thuanus dato iudici se de hoc interroganti scabellum in quo sedebat in caput voluit impingere nisi ab aliis fuisset prohibitus. Sanctimarcius dixit rem fingi incredibilem, nunquam sibi bene convenisse cum fratre regio nec unquam sperare se potuisse apud eum locum gratiae quem apud regem habebat. Dicitur eo cancellarius iturus cum bis mille militibus ad impediendam seditionem et eodem duci dux Bulionius, ut et ipse et alii ibi interrogentur. Sed moram negotio obiicit tum regis magna imbecillitas tum cardinalis nunquam periculo vacans valetudo. Idque unum est quod nunc vinctis optare possimus, mora temporis. Saluta, quaeso, matrem et uxorem et liberos. Instrumentum de existimatione deiectis servata misi Gallice, inde diem et argumentum cognosces ut id Belgice quaeras et edi cures, tibi obligatissimus frater,
| |
2 Augusti 1642.
Frater regius se in Helvetia recepit et non vult interrogari. Apparitorum pars tertia ad arma cogitur, partes aliae duae sumtum praebebunt. |
|