Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5828. 1642 augustus 9. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Gratias ago quod pro meis editionibus laboras. Puto vanum non esse quod de Sorberio scribis.Ga naar voetnoot2 Itaque aut alius quaerendus est quem dominus Vossius sufficere iudicet. Si talis inveniri nequit, remittendi sunt libri ut ego hic idoneos reperiam. Et sunt hic qui se offerunt. Riveto postremum hoc respondebo,Ga naar voetnoot3 et brevi admodum, tempore mihi opus est ut et ego quod feci | |
relegam et alii. Maraisius per se est indoctus. Sed non est dubium, quin adiutores habeat ministros omnes. Agitur enim res non parva; neque enim parum illis serviit commentum illud de Antichristo.Ga naar voetnoot4 Et male sit illis qui se tam ei similes fecere, ut pro eo accipi possent. Librum de Iure belli ac pacis ad magnum cancellarium missum esse gaudeo.Ga naar voetnoot5 Pro Thuano non frustra metuitis.Ga naar voetnoot6 Videtur cardinalis redire huc nolle, nisi ablatis et inimicis et constituto exemplo, ne quis ipsum audeat offendere. Ad regem Angliae plures se conferre gaudeo. Sed audio magnas esse vires parlamentariorum; verum ipsos inter se parum concordes. Domino Utenbogardo quod pro me laborat gratias ago.Ga naar voetnoot7 Misi ego quae habui, ea iam acceperis. Commenda me, quaeso, precibus matris, uxori tuae et liberis et amicis, tibi obligatissimus frater,
| |
9 Augusti 1642.
Rex causas edit, cur capi fecerit eos qui capti tenentur et quorum nunc arctior custodia est.Ga naar voetnoot8 Iudices dati primi praesides Aquensis, Tolosanus, Gratianopolitanus et consiliarii terni ex quoque horum parlamentorum, aliqui ex Consilio Status et libellorum supplicum magistri. Memini me legisse olim in Savanarola [sic ] non satis nos tuto argumentari contra iudaeos, ... virgo concipiet.Ga naar voetnoot9 Nunc percurri Triumphum crucis et scriptum eius contra Iudaeos. Non invenio illum locum. Si quos nosti in illius scriptis multum versatos, ii forte tibi eum indicare poterunt. Mihi nec multum est temporis, nec ulli adiutores, quales Rivetus habet plurimos.Ga naar voetnoot10 | |
[pagina 363]
| |
|