Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5793. 1642 juli 19. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Multum me delectavit tua epistola, quod video nostra quae in Batavis sunt in lucem proditura.Ga naar voetnoot2 Rogo urge quantum potes. De Santrae epistola feci quod scripsi tibi, nec aliud merebatur.Ga naar voetnoot3 Est, quisquis est, homo contradicere cupiens, contradictorem non ferens. Laurentiadae nihil aliud hoc tempore opponendum arbitrorGa naar voetnoot4 quam editionem omnium eorum quae ad me et ad Rotterodamenses pertinent.Ga naar voetnoot5 Quod ut quamprimum sine vestro incommodo fiat et te et dominum Reigersbergium obtestor. Ubi Riveti scriptum prodierit, potero obiter ad quaedam a Laurentiade dicta, ipso non nominato, respondere.Ga naar voetnoot6 Domini Vossii librum exspectabo.Ga naar voetnoot7 Sorberius poteritGa naar voetnoot8 non inutilis esse ad faciendos indices, si Vossio utitur adiutore et sequitur mea praescripta quae olim ad te misi.Ga naar voetnoot9 Sane dignus est labor ille meus qui publicis utilitatibus tradatur. Evangelica nostra ad magnum dominum cancellarium ego mitti non suasissem, sed librum de Iure belli ac pacis omnino. Nunc quod factum est, infectum reddi nequit.Ga naar voetnoot10 Thuanus sub iudicibus delegatis est.Ga naar voetnoot11 Et quanquam dicit probaturum se nihil se fecisse sine regis iussu, tamen amici metuunt eoque magis quo frater eius, qui fratris res commendaturus venerat, iussus est discedere. Perpinianum non videtur cessurum cito. | |
Gratias tibi ago pro epigrammate in Santram. Memineris, quaeso, mittas ad me Walonem Messalinum ubi commode id fieri poterit.Ga naar voetnoot12 Carmen illud quod poematis meis insertum est contra Batavos poetas, est domini Goicetae, viri doctissimi.Ga naar voetnoot13 Excipiendi quidam fuere, sed forte non male Santrae illa conveniunt. Nos in Annotatis ad Vetus Testamentum libros Regum absolvimus,Ga naar voetnoot14 tibi obligatissimus frater,
| |
19 Iulii 1642. |
|